East 17
East 17 (Latine "Oriens 17") est grex puerilis Anglicus musicae popularis, ab Antonio Mortimer, Briano Harvey, Iohanne Hendy, et Terentio Coldwell anno 1991 constitutus. Anno 2020 ex Coldwell, Roberto Craig, et Iosepho Livermore constabat. Homines gregis saepe mutati sunt, solo superstite Coldwell.
Hic grex 18 singulos in 20 summos, quattuor alba in 10 summa edidit, gratiamque fere maximam gregum puerilium Britannicorum per primos et medios annos 1990 sibi conciliavit. Famam quidem iuvit diariorum vulgarium studium tamquam in 'pueros malos', minime aequos aemulis lautioribus Take That. Musicae vero colebant genus commixtum ex populari et hiphop, ut in carminibus "House of Love" ("Domus Amoris") et "Let It Rain" ("Pluat") audire est.
East 17 plus 18 milies mille alba per orbem terrarum vendidit, confirmatque Industria Phonographica Britannica (BPI) 1.8 milies mille alba et 2.6 milies mille singulos in Regno Britanniarum vendidisse.[1] Gratissimum gregis carmen, "Stay Another Day" ("Mane Diem"), anno 1994 fuit primum Nativatis.
Robertus Craig cum Artful Dodger quoque olim lusit.[2]
Historia
recensereTempus primum et digressus
recensereEast 17 constitutus est anno 1991 ab Antonio Mortimer, Briano Harvey, Iohanne Hendy, et Terentio Coldwell. Nomen East 17 est numerus cursualis Walthamstow, urbis patriae gregis.[3] Statim factiosior, minus lautus, et magis cum hiphop et rappatione consociatus videbatur quam aemulus grex puerilis Take That.[4] Hoc tempore alba edidit Walthamstow, Steam ("Vapor"), Up All Night ("Pervigil"), et album congestum Around the World Hit Singles: The Journey So Far ("Per Orbem Singuli Gratissimi: Iter Adhuc Factum").
Anno 1997 Harvey pulsus est ob famam gregis dehonestatam, cum drogam extasim laudasset seque ea usum professus esset, et Mortimer quoque discessit ob discordias cum sociis.[4] Coldwell et Hendy repetierunt Harvey[5] et cum eo annis 1998-1999 sub nomine E-17 luserunt, eventu autem infaustiore sine ingenio Mortimer fictoris carminum. Per annos 1999-2006 nomen gregis aboleverat, quamquam Harvey, Coldwell, et Hendy saepe una luserunt.
Reconciliatio et alter discessus Mortimer
recensereDie 4 Februarii 2006, Harvey in programmate musico televisorio Britannico CD:UK East 17 cum omnibus priscis musicis redire cogitare nuntiavit. Medio Februario grex restitutus est, lusitque primum die 30 Maii in Shepherd's Bush Empire, Londinii.[6] Post hoc autem spectaculum Mortimer iterum discessisse propter rixam cum Harvey nuntiatus est.[4]
Channel 4 documentariam East 17: The Reunion ("East 17 Reconciliatus") de gregis ortu casuque et reditu temptato Maio 2007 diffusit.[4]
East 17 vero pergebat sine Mortimer.[4] Ad Universitatem Vallis Glottianae 24 Septembris 2006 luserunt cum selector Colinus Murray adesse non potuisset. Novum singulum "Fuck That" ("Istud Futue") in parte priore 2008,[7] et novum album Universalization ("Universum Fit") edituros se nuntiarunt neque ediderunt.
East 17 in Ludis Musicis Glastoniensibus 2009 die 25 Iunii in aula saltatoria lusit.[8] Mense Novembre 2009 cum Mortimer lusit ad Born Free Foundation iuvendam. Carmina clarissima "Deep" et "Stay Another Day" luserunt in spectaculo Wild & Live! in Aula Regia Albertina. Quo facto omnes quattuor musici consenserunt se numquam iterum una canturos. Tamen in collocutione canalis BBC Radio 2 cum Zoë Ball Decembre 2009, Antonius Mortimer gregem "loqui inter se dignari" et reditum anno 2010 meditari dixit.
Tempus posterum
recensereAnno 2010 Mortimer rediit; mox autem Harvey discessit. Mortimer tertium discessit 2013. Accessit Robertus Craig ineunte 2014. Iohannes Hendy Iunio 2018 discessit, quod Coldwell unum ex priscis conditoribus reliquit. Terentius John in locum Hendy accessit,[9] sed postea Iosepho Livermore cessit[10]
Notae
recensere- ↑ "Certified Awards". Bpi.co.uk
- ↑ ROBBIE CRAIG | full Official Chart History | Official Charts Company. . OfficialCharts.com
- ↑ Holland, Sinead. "Feature: East 17 star Tony Mortimer is Stansted family man". Herts and Essex Newspapers Ltd
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 Adams, Guy (28 Februarii 2007). "Feature: On the road with East 17". Independent News & Media
- ↑ "Report: E17 star on drugs charges". BBC. 15 Iunii 2002
- ↑ "Report: East 17 play one-off reunion show". IPC Media. 31 Maii 2006
- ↑ Colothan, Scott (25 Ianuarii 2008). "Report: Brian Harvey: 'East 17 Will Take On Take That'". Gigwise.com
- ↑ Swash, Rosie (25 Iunii 2009). "Review: East 17 at Glastonbury 2009". Guardian News and Media Limited
- ↑ East 17 Fans. . Facebook.com
- ↑ Pickstock, Heather (26 Decembris 2021). The day boy band East 17 gigged at a Somerset school. . SomersetLive