Duglassius Carswell
Duglassius Carswell, vulgo plene John Douglas Wilson Carswell (Westmonasterii natus die 3 Maii 1971) est politicus anglicus.
Res apud Vicidata repertae:
Iuvenis in Kenya et Uganda habitabat, patre Wilson Carswell chirurgo merente, matre iatra. Ipse illic apud scholam S. Andreae iuxta Turi, sed postea in Anglia apud Carthusianos educatus est. Alumnus est universitatis Angliae Orientalis Norvici in urbe atque Collegii Regii Londiniensis.
A die 5 Maii 2005 legatus est apud parlamentum Regni Uniti pro circulo Harwich and Clacton in comitatu Essexiae. Usque in diem 28 Augusti 2014 ad factionem Conservativam haesivit, sed eo die se ad factionem libertatis Regni Britanniarum iunxit.
Scripta Duglassii Carswell
recensere- 2015 : The End of Politics and the Birth of iDemocracy. Biteback Publishing
Notae
recensere
Bibliographia
recensere- Nicholas Watt, "Tory MP Douglas Carswell defects to UKIP and forces by-election" in The Guardian (28 Augusti 2014)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Duglassium Carswell spectant. |
- Duglassii Carswell pagina interretialis
- De Duglassio Carswell apud They Work For You