Druzi[1] vel Drusi[2] (Arabice دروز‎ duruz) sunt gens Levantis Arabice loquens et religionem suam confitens. Circa 1500 milia Druzorum nunc in Syria, Libano et Israele habitant, quorum pars maior (circa 865 milia) Syriae regionem australem incolit.

Druzorum ukkal (magistri vel sapientes) in Gaulanitide anno 2011

Druzorum religio solum hereditarie accipi nec ab alieno eligi potest. Multum de ea religione siletur, nam res plures et Druzis non omnibus, sed solum ukkal (magistris) apertae sunt. In Syria Druzi saepius confessionem suam Islami Siitici sectam fatentur, in Israele religionem separatam et sibi contentam.

Notae Recensere

Nexus externi Recensere

  • De Druzis in Encyclopaedia Britannica (Anglice)
  • De Druzis in Encyclopaedia Russica magna (Russice)
  • De Druzis in Treccani (Italiane)
  • De Druzis in Encyclopaedia Catholica (Anglice)