Dred Scott v. Sandford fuit diiudicatio Supremi Civitatum Foederatarum Iudicii quae anno 1857 decrevit

  • homines generis Africani in Civitates Foederatas invectos et servi habitos, vel eorum progeniem[1]—sive servos, sive homines liberos—a Constitutione non defendi et numquam esse cives Civitatum Foederatarum;
  • Congressui non esse potestas ad servitutem in territoriis foederalibus prohibendam;
  • servos, quia non fuerunt cives, locum non habere ut ei homines iudicio persequantur;
  • servos quidem, sicut aliae res mobiles (possessiones privatae), non posse auferri a possessoribus sine lite iusta (due process).
Dred Scott

Reapse, Iudicium Supremum servitutem in territoriis Civitatum Foederatarum sivit, cum maior populi numerus servituti adversatus sit, Kansia non excepta. Verba diiudicationis a Rogerio B. Taney Primo Iudice scripta sunt.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Swain, Gwenyth. 2004. Dred and Harriet Scott: A Family's Struggle for Freedom. Sancti Pauli Minnesotae: Borealis Books. ISBN 978-0-87351-483-5.
  • Tushnet, Mark. 2008. I Dissent: Great Opposing Opinions in Landmark Supreme Court Cases. Bostoniae: Beacon Press. ISBN 978-0-8070-0036-6.

Nexus externi

recensere