Dorothea Dix
Elizabeth Meriwether Gilmer, falso nomine Dorothea Dix (nata die 18 Ianuarii 1861; mortua die 16 Decembris 1951), fut diurnaria Americana. Consilia eius de vita bene agenda in omni orbe terrarum a permultis legebantur et observabantur.
Vita
recensereGilmer in latifundiis Woodstock in finibus Montgomery Comitatus ad Kentukiam spectantibus nata est. Anno 1892 forte, Elisabetham Nicholson convenit, cui folia Daily Picayune erant; unde consilium cepit de commentationibus publicis pangendis. Nupsit Georgio Gilmer, novercae fratri.
Pseudonymum D.D. prima vice anno 1896 adhibitum est in rubrica[1] quadam apud "Daily Picayune."[2] Mox commentarii iterati nomen definitivum Dorothy Dix Talks sibi sumpserunt et diutissime vigebant. Dix usque annum 1917 de delictis Neoeboracensibus scripsit, quod anno 1926 renovavit: tunc agebatur de flagitio Hall/Mills.[3] Allecta est pecunia multa, quam diarium New York Evening Post contra commentarios datura erat.[4]
Columnae eius pluribus notae factae sunt, postquam anno 1923 cooperationes cum "Public Ledger Syndicate" (Philadelphiae) iniit. Namque in foliis 273 ubique sparsis legi potuerunt. Ipso anno 1940 solummodo epistularum centum milia accepit.[5] In omnibus terris anglophonis, res eius lectae et disputatae sunt.[6] Rubrica alia nominata est Dictates for a Happy Life[7] cum consiliis quemadmodum vita quam felicissime degi posset. Nostris temporibus excitant tituli librorum ipsi, quos pepigit: e.g. How to Win and Hold a Husband et Every-Day Help for Every-Day People.
Porro scienda
recensereAustraliani termino Dorothy Dixer utuntur de senatore quodam in curia qui quaestionem criticam simulat; vere collega factionis in respondendo occasionem habeat de domo sua laudanda.[8][9]
Opera
recensere- Dix, Dorothy. 1902. Fables of the elite, Neoeboraci: R. F. Fenno & Company, 1902.
- Dix, Dorothy. 1926. Dorothy Dix - her book: every-day help for every-day people, Neoeboraci: Funk & Wagnalls.
- Gilmer, Elizabeth Meriwether. 1974. How to win and hold a husband. Neoeboraci: Arno Press. ISBN 0-405-06086-6.
Bibliographia
recensere- Kane, Harnett T. 1952. Dear Dorothy Dix: The Story of A Compassionate Woman. Garden City Novae Caesareae.
- Vella, Christina. 2009. "Dorothy Dix: The World Brought Her Its Secrets." In Louisiana Women: Their Lives and Times, ed. Janet Allured et Judith F. Gentry, 195–214. Athenis: University of Georgia Press. ISBN 0-8203-2947-9.
Notae
recensere- ↑ Pro usu tamquam terminus typographicus, confer Albertum Sleumer, Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch (Bonnae: 1962), 144.
- ↑ Dorothea auribus eius placuit, cum Dix designaret Dick domesticum servum quendam, qui Bello civili Americano saeviente thesaurum domini sui argenteum servaverat.
- ↑ "Hall-Mills Murder Case Collection." Apud New Brunswick Free Public Library, mense Decembri 2023.
- ↑ Maurine H. Beasley, "Elizabeth M. Gilmer as Dorothy Dix: A Woman Journalist Rewrites the Myth of the Southern Lady." Apud Dix Symposium Papers.
- ↑ Inter secretarias eius fuit Ella Bentley, uxor istius Stanley Clisby Arthur.
- ↑ Phyllis Leslie Abramson: Sob sister journalism (Novi Eboraci: Greenwood Publishing Group, 1990, ISBN 0-313-26513-5), 114.
- ↑ "Miss Dix’s Dictates for a Happy Life." Apud Austin Peay State University, 17 Decembris 2012.
- ↑ Susan Butler, The Dinkum Dictionary: The Origins of Australian Words, editio tertia (Melburniae: Text Publishing, 2009, ISBN 1-921351-98-5), 95.
- ↑ Stephen L. Vaughn, Encyclopedia of American journalism (Novi Eboraci, Routledge, 2008, ISBN 0-415-96950-6), 143.