Dorothea (sancta)
Dorothea Caesariensis (Graece Δωροθέα, nata Caesareae anno 279 vel 284; mortua anno 311) est martyr Christiana, cuius memoria die 6 Februarii colitur.
Vita
recensereDorothea virgo Christiana tempore Diocletiani imperatoris ab Apricio (vel Sapricio) praefecto capta est, ut a fide recusaret; Apricius, cum nihil impetravisset, eam duabus sororibus, id est, Christe et Calliste, quae a fide nuper apostatabant vitae doloribus, Dorotheam commendavit, ut eam averterent a Christo; sed Dorothea eas iterum convertit ad Christum, ita ut in cuppam missae per praefectum incensae ad martyrii palmam pervenerint. Postea vero, cum Dorothea ad locum poenarum, ubi et passa est, ducebatur, Theophilus quidam scholasticus eam derisuit et rogavit, ut ad paradisum vadens a sponso eius Christo mala et rosas florentes sibi mitteret, citius et mala matura et rosas florentes, quamvis hiems erat, Theophilo porrexit (nam angelus pueri forma visus haec Dorotheae dedit). Quae cum vidisset Theophilus, mox Christum confessus est et sub eodem praefecto capite plexus martyrizavit.
Fontes
recensere- Passio Dorotheae (ab Aloysio Lipomano Veronensi)
- Passio Dorotheae (a Hrabano Mauro composita)
- Dorotheae Theophilo epistola (e Heroidibus Helii Eobani Hessi)
- Passio Dorotheae (Italice)