Aperire sectionem principem
Despectus in Domum Sanctae Marthae e tholo Basilicae Vaticanae.
Alius despectus in Domum Sanctae Marthae e tholo Basilicae Vaticanae.
Franciscus papa Domum Sanctae Marthae ingreditur.
Praeses Argentinensium Christina Kirchner Franciscum papam in Domo Sanctae Marthae salutat.

Domus Sanctae Marthae est aedificium in Civitate Vaticana situm anno 1996 perfectum, quod hominibus qui negotia habeant cum Sancta Sede hospitium praebet et praecipue est habitaculum in quo cardinales electores inter conclavia, iuxta Constitutionem Apostolicam Universi Dominici gregis a papa Ioanne Paulo II anno 1996 promulgatam, hospitantur. Domus Sanctae Marthae in eodem loco erecta est in quo anno 1891 Pontificium Hospitium Sanctae Marthae Leone XIII papa iubente aedificatum erat. Nunc est etiam Francisci papae habitatio, cum ipse Romanus pontifex Franciscus, brevi post electionem suam ad summum pontificatum anno 2013 factam, diaetam papalem in Palatio Apostolico positam habitare recusaverit.

Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!