Domus Haeckeliana
Domus Ernesti Haeckel (Theodisce Ernst-Haeckel-Haus) Ienae in Germania invenitur, cuius curam sibi imposuit Universitas Litterarum Ienensis. Museum istud reperis in numero 7 viae Berggasse, haud procul a statione ferriviaria occidentali situm.
Historia
recensereErnestus Haeckel, tempore suo biologus maximus in evolutionem credens, fundamentum musei ipse posuerat habitatione anno 1918 vendita. Acquirentes sodales Operis fundati pro Carolo Zeiß nuncupati omnia in usum musealem paraverunt. Eodem tempore folia autem cum studiis scientificis in bibliothecam universitariam translata sunt. Portas suas aperuit museum duos iam annos post, quod nostris diebus ab Instituto de historia medicinae, scientiarum, technicae diligenter colitur. Ernesto Haeckel mortuo eius discipulus atque archivarius Henricus Schmidt cuncta bene porro disponebat atque moderabatur.
Descriptio
recensereIn aedificio. quod domos campestres Italiae septentrionalis redolet et nomen Villae Medusae portat, in conclavibus septem vita et opera zoologi eminentissimi et Caroli Darwin asseclae fidelissimi exhibentur in manuscriptis, epistulis, delineationibus, effigiebus, photographiis, scriptis impressis. Maximae curae est informatio de partibus a Haeckel actis ut evolutionis theoriae vincerent neque desunt res de zoologicis marinis neque de rebus philosophicis artificiosisve. Secundum voluntatem domini camerae duae omnino intactae manserunt, in quibus aspectus bonus in condicionibus laboris scientifici saeculi XIX praebentur.
Haeckel in vita publica
recensereHaeckel non solum post muros universitarios operam dabat sed inter homines ipsos multa effecit quoad artem quoad novorum vivendi generum praeconia: de quo testimonium perhibent labores multi ad usum vulgi aptati et opera varia aesthetica. Etiam post annum 1919 interpretatio Haeckeliana evolutionis modo largiore et vitam scientificam et vitam socialem locupletabat.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Casam Haeckelianam Ienensem spectant. |