Doc McStuffins
Doc McStuffins est series televisica animata Civitatum Foederatarum Americae Hiberniaeque diffusa ab anno 2012 in Canale Disney. Primae partes ab Dottie "Doc" McStuffins aguntur (quod Latine fere verti possit "Doctula Tomenti Filia"), simulacrum puellae sex vel septem annos natae. Doctulam filiam medicae esse ipsamque medicinae studere velle; stethoscopium magicum possidere quo res oblectamenti pueriles ad vitam vocari possint. In horto parentum suorum casam habere ubi vitia (quae morbos appellet) illarum rerum curet.
Series valde prosperans in terris numerosis diffunditur et imprimis ob tractatione stereotypiarum laudata est. Ita Doctulam Afroamericanam esse fingitur (ac scilicet etiam parentes);[1] patrem opera domestica curare. Duae lesbianae matrimonio iunctae semel in fabula effinguntur.[2]