Dobrynia
Dobrynia[1] (Russice Добрыня) fuit dux exercitus Vladimiri Magni, avunculus eius (matris eius Maluschae frater), Novogardiae consularis[2].
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 946;
Obitus: 1007;
Obitus: 1007;
Familia
Genitores: Mal;
Proles: Konstantin Dobrynich
Proles: Konstantin Dobrynich
Dobrynia effecit, ut Vladimiro Sventoslaus Novogardiam anno 970 daret; idem expeditionem contra Iaropolcum et Polotiam anno 978 Vladimiro suasit necnon Rognedae violentiam, quae sororem Dobryniae Maluscham obiurgavisset. Consularis Novogardiae a Vladimiro factus, primo Peruni effigiem ibi statuit, post baptizavit Novogardienses gladio, ut Annales Ioachimi(ru) dicunt.
Dobryniae fama in carmina epica de Dobrynia Nicetae filio transformata esse videtur.
Notae
recensere- ↑ Nestoris chronicon... , Leopoli 1883, cap. 36; Sigismundi Herbersteinii Rerum Moscoviticarum commentarii, Antverpiae 1557, p. 6.
- ↑ Posadnik, videas: S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. посадник. Hac voce olim designabatur vir vel uxor consularis urbium Novogardiae et Pleskoviae.
Bibliographia
recensere- De Dobrynia in Encyclopaedia biographica (Russice)
- De Dobrynia in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)