Dizionario d'ortografia e di pronunzia

Dizionario d’ortografia e di pronunzia, sive compendiarie DOP, est magnum et clarum lexicon orthographicum et orthoëpicum Italicum, a Brunone Migliorini, Carolo Tagliavini et Petro Fiorelli primo conscriptum et a domo editoria cui nomen RAI-ERI editum, quo docemur quomodo vocabula linguae Italianae recte dici et scribi debeant.

Hoc lexicon, primum anno 1969, dein anno 1981 editum (et anno 1999 iterum impressum), inde ab anno 2008 ab omnibus gratuito in rete omnium gentium consuli potest. Cui interretialis editionis, quam Petrus Fiorelli et Thomas Franciscus Bórri paraverunt, index nunc est Dizionario italiano – multimediale e multilingue – d’ortografia e di pronunzia.

Die 15 m. Maii anno 2010 Augustae Taurinorum nova huius lexici editio chartacea publice exhibita est. Quae nova editio triplo maior est quam ea quae anno 1981 divulgata erat. Constat autem ex tribus voluminibus, quorum duobus prioribus verba Italica continentur, tertium, quod adhuc paratur, ad verba peregrina spectabit. Insunt in ea, inter alia, circiter 140.000 vocum (quae interdum valde prolixae sunt), circiter 7.000 sententiarum quae ad exemplum afferuntur (et phonetice transcribuntur), 80 loci (item phonetice transcripti) cuiusdam florilegii phonetici.

Nexus externus

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!