Vita Carmeli Ciccia abolita, aperte patet amplior differentia inter eundem Carmelum et Horatium Antonium Bologna. [1]

Non intellego: da veniam. An dicis Carmelum Ciccia mortuum esse? Andrew Dalby (disputatio) 12:14, 5 Februarii 2019 (UTC)Reply
Hoc tempore pagina "Carmelus Ciccia" ab editionibus anonymis protecta est quod editor quis anonymus, molesta editionis methodo utens, novum textum sine cura inseruit, bonis aliorum editorum emendationibus deletis. Nihilominus omnibus licet emendationes et additiones, de vita aut abolitione (absit omen!) Carmeli Ciccia, in paginam Disputatio:Carmelus Ciccia proponere. Ne haesiteas. Andrew Dalby (disputatio) 13:10, 5 Februarii 2019 (UTC)Reply

Carmelus Ciccia

Vita recensere

Incolumis post alterum horrendum bellum mundiale, Carmelus Ciccia inter magnas angustias lauream in litteris adipisci potuit apud Siculorum Gymnasium (universitatem catanensem), ubi postea Linguae et Litterarum Italicarum adiutor fuit. Deinde anno 1959 domicilium suum collocavit in Venetia, ubi professor fuit et praeses, presertim multos per annos in lyceo classico Coneliani (prope Tarvisium). Edidit opera et opuscula, quorum multa ad litteras eiusque artem criticam pertinentia, lingua Latina quoque conscripta.

Concinnavit carmina, historias patrias et specimina varia in libris et in actis diurnis commentariisque edita, in Italia et extra: de lingua, litteris scriptoribusque Italicis, Latinis Graecisque, de Siciliae et Magnae Graeciae antiquitatibus, nec non de aliis argumentis, sermone quoque Latino exarata; praeterea musicis notis quaedam cantica liturgica Latina excepit. Tamen animum studiumque diu retulit ad summum poetam Dantem Alagherium; Ut quivis in virtualibus indicibus apud Interrete inspicere potest, Carmeli Ciccia libri inveniri possunt in plurimis universitatum bibliothecis, toto fere orbe terrarum: maxime in Europa et America, sed etiam in Asia, Africa et Australia.

Insuper innumerae sunt acroases a Carmelo Ciccia dissertae in Italia et extra, praesertim “lecturae Dantis”: et Romae, anno 2004, in festu Latinitatis die ab Opere Fundato “Latinitas” constituto, cui praerat excellens latinista Cletus Pavanetto, sermone Latino Franciscum Petrarcham sollemniter celebravit, ad eius nativitatem memorandam exacto septingentesimo anno.

De sermone Latino suo ipse scripsit: “Quod Carmelus Ciccia Latine scribat, ei est mentem exercere et lucidam tenere, mortis pavorem removere, ad adulescentiam redire, priscos scholae libros iterum evolvere, exstinctas voces iterum audire, longinquas vitae experientias iterum invenire, etsi laboriosas arduasque, sed somniis abundantes” (Specimina Latinitatis, pag. 97).

Qua de re, eius operibus gratia, Carmelo Ciccia aliqua praemia tributa sunt, inter quae nonnulla aurea et argentea nomismata, a summo quoque moderatore Reipublicae Italianae decreta; et in quibusdam lexicis encyclopaediisque, etiam extra Italiam, sunt inclusa eius nomen et vita.

Nota: In dialecto Sicula nomen/cognomen Ciccia sonat Francisca.

Bene! Textum nuper inserui. Andrew Dalby (disputatio) 15:41, 5 Februarii 2019 (UTC)Reply

Haec est pagina disputationis usoris anonymi vel potius loci IP cuiusdam. Memento locos IP interdum mutari et ab usoribus vel pluribus adhiberi. Si ipse sis usor ignotus et ex improviso invenias querulas aliquas, nomen tibi impone vel nomen tuum da, ut decetero confusionem effugias!