Disputatio Formulae:Praesides Islandiae

Latest comment: abhinc 2 annos by Petrus Tectander in topic Aliquot nomina Islandorum

Aliquot nomina Islandorum

recensere

Salvete omnes ;)) Cum praeceps esse nolim nec quicquam immature atque inconsulte facere in animo habeam, hanc disputationem aperui. Inter omnes certe constabit nomina Islandorum, qui nunc sunt, nusquam Latine reddita inveniri posse, qua de causa has nominum formas proponere velim ex certis fontibus Latinis haustas (perattente inspiciatis, quaeso, fontes infra tabulam citatos):

nomen Islandicum forma(e) Vicipaediana(e) forma ex fontibus proposita annotationes
Sveinn Björnsson Sveinn Björn filius Sveinus[1] Biornonis[2] filius
(Sveno[3] Biorni[4] filius)?
'Latiniore' forma: littera j et punctis supra ö prorsus omissis (cf. notam 6.);
forma Sveno aetatem mediam redolet (melius igitur non adhibenda)
Ásgeir Ásgeirsson Ásgeir Ásgeir filius Asgeirus[5] Asgeiri filius (nominis forma Latina in fontibus rarius invenitur)
Kristján Eldjárn Christianus Eldjárn (nominis forma iam optime reddita est)
Vigdís Finnbogadóttir Vigdís Finnbogi filia Vigdisa Finnbogii filia[6]
Ólafur Ragnar Grímur filius Olaus Ragnarus Grímur filius
Olaus Rainerus Grímur filius
Olavus[7] Ragnar[8] Grimi[9] filius
(Olaus Ragnarus Grimi filius)
licet etiam formam Olavus adhibere, cum plus ad Ólafur accedat
(formam "Rainerus" hac in formula mendum typographicum existimo)
Guðni Th. Jóhannesson Guðni Thorlacius Iohannis filius Gudnius[10] Thorlacius Iohannis filius vel Iohannaeus (cf. nomen in nota 4., etiamsi pro Jónsson usurpatum)

Idem faciendum esse arbitror in reliquis formulis nonnullisque rebus, quae hic in Vicipaedia iam adsunt et ad Islandos spectant. In toto 56 nomina Islandica numeravi, quae aut nondum Latine reddita sunt aut quodammodo retractanda erunt fontibus adhibitis. Ceterum iudico vocem "vulgo" iuxta nomina Islandica (e.g. in Gudnii Thorlacii Iohannaei pagina) melius in "Islandice" esse mutandam.
Quid censetis vos? Si vobis consentientibus mihi licuerit haec nomina curare, id proximis diebus efficere potero.

  1. Thormodus Torfaeus: Orcades seu rerum Orcadensium historiae libri tres, Hafniae 1697, variis paginis; Gerhard Schöning, Skulius Theodori Thorlacius (edd.): Heimskringla edr Noregs Konunga-Sögor, af Snorra Sturlusyni. Snorre Sturlesøns Norske Kongers Historie. Historia Regum Norvegicorum, conscripta a Snorrio Sturlae filio, tom. 3, Hafniae 1783, variis paginis; permultos insuper locos formam Sveinus habentes invenies apud https://baekur.is/search.
  2. Historia Olai Magni Gothi archiepiscopi Upsalensis de gentium Septentrionalium, Basileae 1567, variis paginis; Jacob Langebek (ed.): Scriptores rerum Danicarum medii aevi, tom. 1, Hafniae 1772, variis paginis; Alfred Holder (ed.): Saxonis Grammatici Gesta Danorum, Argentorati 1886, p. 161, 325, 679. Vide etiam multos alios locos apud https://baekur.is/search.
  3. Stephanus Iohannis Stephanius (ed.): Saxonis Grammatici historiae Danicae libri XVI, Sorae 1644, variis paginis; Jacob Langebek (ed.): Scriptores rerum Danicarum medii aevi, tom. 1, Hafniae 1772, variis paginis; vide etiam locos formam Sveno monstrantes apud https://baekur.is/search
  4. Thormodus Torfaeus: Series dynastarum et regum Daniae, Hafniae 1702, variis paginis; Finnus Iohannaeus: Historia ecclesiastica Islandiae, tom. 4, Hafniae 1778, in personarum indice; vide etiam Biornus apud https://baekur.is/search.
  5. Laxdæla-Saga, sive Historia de rebus gestis Laxdölensium, Hafniae 1826, variis paginis; confer iterum https://baekur.is/search.
  6. De forma Latina praenominis vide Laxdæla-Saga sive Historiam de rebus gestis Laxdölensium, Hafniae 1826, variis paginis; de forma Latina patronymici inspice Annalar Biørns a Skardsa, sive Annales Biörnonis de Skardsa, tom. 2, Hrappseyae 1775, variis paginis.
  7. Jacob Langebek (ed.): Scriptores rerum Danicarum medii aevi, tom. 1, Hafniae 1772, variis paginis; Laxdæla-Saga sive Historiam de rebus gestis Laxdölensium, Hafniae 1826, variis paginis; vide et formas ita scriptas apud https://baekur.is/search.
  8. Praeter formam "Ragnarus, Ragnari m." (2. decl.) invenitur et forma "Ragnar, Ragnaris m." (3. decl.), quae ob manifestam similitudinem forte praeferenda erit. Vide: Thormodus Torfaeus: Series dynastarum et regum Daniae, Hafniae 1702, variis paginis; Iohannes Rudolphus Schröter: De Ragnaro Lodbrokio, Rostochii 1820, variis paginis.
  9. Thormodus Torfaeus: Historia rerum Norvegicarum. Pars secunda. Hafniae 1711, variis paginis; Íslenzkir Annalar sive annales Islandici ab anno Christi 803 ad annum 1430, Hafniae 1847, variis paginis; iterum inspiciendum venit https://baekur.is/search.
  10. Grímur Jónsson Thorkelín (ed.): Eyrbyggia-saga sive Eyranorum historia, Hafniae 1787, p. 344; Finnur Magnússon, ‎Carl Christian Rafn (edd.): Grönlands historiske Mindesmærker, tom. 1, Hafniae 1838, p. 584; vide etiam https://baekur.is/search.

Petrus Tectander (disputatio) 12:19, 14 Iulii 2022 (UTC)Reply

Praeter paginas singulas tam prudenter transnominandas indicem huius generis (et cum annotationibus) creare potes, ne labor utilis perdatur. Demetrius Talpa (disputatio) 21:06, 14 Iulii 2022 (UTC)Reply
Optimum consilium, id libenter facere possum. Gratias tibi pro responso tuo ;)) Petrus Tectander (disputatio) 07:53, 15 Iulii 2022 (UTC)Reply
Revertere ad "Praesides Islandiae".