Disputatio Categoriae:Iudaicae religioni haerentes

Latest comment: abhinc 15 annos by Andrew Dalby

Quare haec categoria facta est? Est iam Categoria "Iudaei". Nonne Iudaeus est qui Regioni Iudaicae haeret. Secundum leges omnium nationum Europae Iudaei constant tantummodo assectatores religionis -- [Anon]

Credo te errare: leges e.g. Britannicae verba Latina non definiunt. Fortasse leges aliae cuiusdam civitatis? nescio; debes citare. Sed Vicipaedia, fons internationalis, legibus singularum civitatum Europaearum de definitione verborum Latinorum minime obtemperat. Leges nostrae sunt lexica nostra. Exempli gratia, apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press "Judaeus" significat "Jewish"; et de gente (Plinius, Naturalis historia 13.46) et de religione (Plinius, Naturalis historia 31.95) adhibitur. Qui categoria "Iudaei" apud nos utuntur, e.g. (ut credo) Usor:Helveticus montanus, ibi inserunt quosdam homines qui religioni Iudaicae minime haeserint. Ergo, nonnullis huius gentis religioni aliae vel nullae accipientibus, categoriis gentium interdum controversis et fortasse ambiguis, categoriis credentium nunc ab Usor:IacobusAmor inceptis, hanc categoriam volui sine ambiguitate creare pro hominibus qui Iudaicae religioni haeserint. An recte feci?
Addo id quod en:wiki de categoriis religioni haerentium dicit: "Note that neutral terminology is not necessarily the most common term ..." et de hominibus ita categorizatis: "Inclusion must be justifiable by external references ... Inclusion must be specifically relevant to at least one of the subject's notable activities and an essential part of that activity." Et nos (ut credo) ea regula uti debemus. Andrew Dalby (disputatio) 16:04, 23 Octobris 2009 (UTC)Reply
Revertere ad "Iudaicae religioni haerentes".