Disputatio:Vexillum albo-caeruleo-album
Latest comment: abhinc 1 annum by Neander
Equidem puto Vexillum albo-caeruleo-album recte dici, quod in lexicis plurilinguibus patet: "lexicon latino-graeco-germanicum" etc. Neander (disputatio) 09:46, 26 Octobris 2023 (UTC)
- Mihi videtur adiectivum “albo-caeruleo-albi” singulum colorem, aliubi inter album et caeruleum, suadere. At hi sunt tres drappi iuxta positi. Credo (sed non sum certus) formam classicam cum diversis coloribus esse “vexillum A, B Cque” (e.g. “vexillum cyaninus caeruleum albumque”)… Sed hic non sunt tres diversi colores, sed duo tantum et color caeruleus album rumpit… Fortasse “vexillum album caeruleatum”? --Grufo (disputatio) 10:08, 26 Octobris 2023 (UTC)
- Sine dubio huius generis vexillum variis modis describi potest, sed cum dicis "Mihi videtur adiectivum “albo-caeruleo-albi” singulum colorem, aliubi inter album et caeruleum, suadere", tibi assentiri non possum. Ad eiusmodi vexillum describendum Romani antiqui certe suas habebant rationes, sicut "vexillum colore caeruleo subalbicanti" vel sim. Tres "taeniae" vexilli tricoloris optime, ut credo, cum tribus linguis comparari possunt. Itaque in mea opinione persisto: cum dicamus "lexicon Latino-Graeco-Germanicum", eodem iure et exemplo licet e.g. vexillum Franciae "vexillum caeruleo-albo-rubrum" dicere. ¶ Dicis: "Sed hic non sunt tres diversi colores, sed duo tantum et color caeruleus album rumpit… Fortasse “vexillum album caeruleatum”?" Vel fortasse "vexillum caeruleum distinguente albo". Neander (disputatio) 15:28, 26 Octobris 2023 (UTC)