Disputatio:Transubstantiatio

Latest comment: abhinc 5 annos by Bis-Taurinus in topic de nomine

Shouldn't the name of this article be Transsubstantiatio (i.e. with double "S" in the middle, trans + substantiatio) ? --94.112.88.52 22:56, 20 Decembris 2008 (UTC)Reply

Praeverbia Latina recensere

Praeverbium "TRANS", quo Lingua Latina utitur, cum vocabulis quibusdam praecedit, non modo "S", verum etiam "N" amittit, ut per exempla infra demonstratur:

  • Trans-itus;
  • Tran-scribere;
  • Tra-ducere.

Romanus Felix.

de nomine recensere

Mos philologicus nobis certe haud despiciendus est. Sed in hac re mihi persuasum est morem theologicum sequi debere. Ex iis enim temporibus, cum de hac conversione disputare coeptum est, a patribus latinis dico, numquam (vide e. g. opera in PL) de transubstantiatione, sed de transsubstantiatione legitur, usque ad definitionem postremam in concilio Tridentino: "[...] denuo Sancta haec synodus declarat, per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Ch<risti> D<omini> N<ostri> et totius substantiae vini in substantiam sanguinis eius, quae conversio convenienter et proprie a sancta catholica ecclesia transsubstantiatio est appellata." (Sessio 13, cap. 4). Quae orthographia etiam in omnibus doctorum recentium tractatibus adhibita est. Ergo censeo hanc paginam movendam esse aut hanc theologice semper usitatam vocem saltem referendam. --Bavarese (disputatio) 15:22, 29 Decembris 2018 (UTC)Reply


Tibi, Bavarese, plene consentio. Bis-Taurinus (disputatio) 17:09, 29 Decembris 2018 (UTC)Reply
Revertere ad "Transubstantiatio".