Disputatio:Terrae motus Halapensis anni 1138
Latest comment: abhinc 4 annos by Lesgles
Nolo de commentatione hac disceptare. Hoc tantum dico: nomen adiectivum ad Beroeam pertinens "Beroeensis" esse. Puto nihil interesse utrum de Beroea Macedonica agatur an Syriaca. Hoc vide: [1]. MARCVS (disputatio) 10:34, 8 Aprilis 2013 (UTC)
- Pro certo recte mones. Possumus etiam "Terraemotus Halapensis" dicere: "Halapia" enim est nomen mediaevale huius urbis. Andrew Dalby (disputatio) 11:18, 8 Aprilis 2013 (UTC)
Nonne "Halapiensis", quandoquidem "Halapia" est nomen urbis? MARCVS (disputatio) 12:03, 8 Aprilis 2013 (UTC)
- Forma "Halapensis" alicubi vidi; nescio an "Halapiensis" saepius reperitur. Andrew Dalby (disputatio) 12:07, 8 Aprilis 2013 (UTC)
Immo vero ego "halepensis" modo inveni in "Pinus halepensis", una cum "halapensis" et, quamquam rarius, "halapiensis". Sed ecce pagina historica, in qua "Halapiensis" apparet: [2]. MARCVS (disputatio) 12:21, 8 Aprilis 2013 (UTC)
- Halapensis modo elegi, sed si, fontibus inspectis, Halapiensis vel Beroeensis praeferenda sunt, certe pagina iterum moveri potest. Lesgles (disputatio) 16:20, 22 Februarii 2020 (UTC)