Disputatio:Species vigens
"Species minimae curae" interpretatio satis bona est. Sunt etiam linguae (Europae septentrionalis), quae interpretationem q.e. "species vigens" praeferunt. Fortasse haec quoque optio digna est, quae proponatur? Neander (disputatio) 10:06, 11 Ianuarii 2015 (UTC)
- Egomet praesentem interpretationem non multum amo; "species vigens" mihi placet. Dum de re disputamus, quid de aliis conversionibus in Formula:Taxobox/species censetis (vide etiam hanc disputationem)?
- Extinct → (species) exstincta
- Extinct in the Wild → (species) exstincta in natura, silva, deserto; fera exstincta... ??
- Critically Endangered → (species) periclitata, sive "valde in periculo exstinctionis"?
- Endangered, nunc "Periclitatum" → (species) periclitata, sive "in periculo exstinctionis"?
- Vulnerable, nunc "Vulnerabile" → (species) quae vulnerari potest??
- Near Threatened, nunc "Paene Comminatae" → (species) paene comminata?
- Least Concern, nunc "Minimae curae" → (species) vigens
- Data deficient, nunc "Data defecta" → data imperfecta?
- Lesgles (disputatio) 18:22, 11 Ianuarii 2015 (UTC)
- Iam adest species periclitata. Vide etiam Index Ruber IUCN. IacobusAmor (disputatio) 19:18, 11 Ianuarii 2015 (UTC)
Haec sunt quae suadeo velut fundamentum disputationi iaciens:
- Extinct → species exstincta
- Extinct in the Wild → species exstincta in natura
- Critically Endangered → species in summum discrimen adducta; species periclitatissima
- Endangered → species periclitata
- Vulnerable → species damno obiecta
- Near Threatened → species custodienda
- Least Concern → species vigens
- Data deficient → species parum cognita
Adnotationes: (1) Periclitatissima, superlativus fortasse audax, verum non mendosus (cf. citatissima, excogitatissima, exspectatissima, &c.), atque ad "speciem periclitatam" relatus. (2) "Vulnerabilis" Latine non 'quae vulnerari potest', sed potius 'ad vulnerandum pronam' significare videtur; utique vulnerandi imago mihi quidem paulo nimis concreta videtur; itaque damnum propono. (3) Speciem custodiendam e Finnica lingua deprompsi; quodsi "threatened" Latine reddere velimus, hic fortasse potius imminendi aut impendendi verbo utar quam comminandi verbo, nam qui comminatur, saepissime, ut mihi videtur, homo aliquis est; ut aliter dicam, "periculum imminet" recte dicitur, sed "periculum comminatur" vix recte. Neander (disputatio) 05:44, 12 Ianuarii 2015 (UTC)
- Oportet fortasse confiteri: hic potius de statu seu conservabilitate specierum disserimus, non de speciebus ipsis. E qua ratione locutio "Species parum cognita" haud mihi placet: dubitanter propono "status parum cognitus" aut "conservabilitas parum cognita". Verbum "conservabilitas" Latinitate recentiori reperitur. Andrew Dalby (disputatio) 09:52, 12 Ianuarii 2015 (UTC)
- "Status parum cognitus" mihi placet. De CE et EN, si dubitamus (participio passivo q.e. periclitatus tantum apud Ciceronem invento(?), superlativo nusquam), cur enim non optamus EN, "in discrimen adducta", secundum Neandri locutionem CE, "in summum discrimen adducta"? Lesgles (disputatio) 21:46, 18 Ianuarii 2015 (UTC)