Disputatio:Rhoegus

Latest comment: abhinc 4 annos by Andrew Dalby in topic Fontes antiqui?

Fontes antiqui? recensere

E quibus fontibus antiquis hoc nomen habemus? "Rhaezdus" aegre ex orthographia Graeca vel Latina derivatur.

Hic habemus data de monte Roygo in Antarctica, ab Anglis explorato, a Bulgaris sine dubio nominato (commissio enim Bulgarica inter nominatores Antarcticos participat); sed de fonte historico, quo usi sunt nominatores, nihil dicitur. Andrew Dalby (disputatio) 08:38, 28 Maii 2019 (UTC)Reply

Apud alias Vicipaedias (e.g. hic) nomina Cotys II, Rhaezdus, Cotys III se sequuntur, pluribus successoribus. Smith in Dictionario biographico (1846) nullos reges post Cotys II nisi (duobus fere saeculis intermissis) "Cotys III" qui ad aliam dynastiam pertinet.
E quo patet, nisi fallor, Rhaezdus/Roygos successoresque a fontibus litterariis antiquis abesse. Si e fontibus epigraphicis vel numismaticis recenter restituuntur, utile erit scire quibus fontibus, quibus verbis! Sed etiam utile erit Pauly-Wissowa inspicere, id quod non possum ego. Andrew Dalby (disputatio) 11:33, 28 Maii 2019 (UTC)Reply
E fontibus recentissimis res tres tantum, quae re vera de Rhoego sciuntur, didisci (quarum neque una ab auctore nostro dicitur). Ne obliviscam, paginam statim moveo et rescribo. Andrew Dalby (disputatio) 12:50, 5 Iunii 2019 (UTC)Reply
Revertere ad "Rhoegus".