Disputatio:Pseudonymum

Latest comment: abhinc 11 annos by Nicolaus Augurinus in topic Pseudonymum

Pseudonymum

recensere

Can anybody please come up with a source for the word "Pseudonymum". My dictionary says "falsum nomen", and I suggest we use that instead. The Greek word is ψευδώνυμος, and if we were to latinize this it would be pseudonumus.--Nicolaus Augurinus (disputatio) 21:24, 2 Ianuarii 2013 (UTC)Reply

Pseudonymum videtur esse vocabulum recentioris Latinitatis. Verbum doctum est, sicut in aliis quoque linguis Europaeis. Quod ad falsum nomen attinet, puto homines antiquos Latine loquentes "falso nomine" non usos esse eodem sensu ac nos hodie "pseudonymo" utimur. Dicit enim Plautus (in Milite glorioso 437-8): "Falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas. / ἄδικος es tu, non δικαία, et meo ero facis iniuriam." Item apud Ciceronem (Rosc.com. 1.1): "egone hos digitos meos impellere potui, ut falsum perscriberent nomen?" Utroque loco non de pseudonymo (sensu hodierno) sed de nomine per mendacium iniuriamque dato agi videtur. ¶ Non est negandum <υ> litteram Graecam primo [u] appellatam esse, ut apud auctores antiquissimos (sicut Plautum) videtur qui nomen q.e. Πύρρος Burrum pronuntiaverunt, <υ> more Graecorum occidentalium appellantes. Sed auctores classicae posterioresque plerumque verba a sermone Attico mutuati sunt, et in dialecto Attica iam dudum mutatio illa [u] > [y] facta erat. Sunt nonnulla nomina — sicut callionymus, dionymus, homonymus, myrionymus, trionymus et quidem Hieronymus — quae exemplum praebuerunt etiam ad peudonymum formandum. Neander (disputatio) 06:05, 3 Ianuarii 2013 (UTC)Reply
Fontem e libro Latino recentiori nunc citavi. Andrew Dalby (disputatio) 10:39, 3 Ianuarii 2013 (UTC)Reply
Romanos scio verba Graeca Latine interpretatos esse. Sententiis tuis lectis, verbum etiam "falsum nomen" intellego aliter significare. Verbumne pseudonymum aut Pseudonymus nobis utandum est?--Nicolaus Augurinus (disputatio) 17:33, 3 Ianuarii 2013 (UTC)Reply
Quamquam pseudonimo, verbum Italianum, masculini generis est, Latine scribentibus neutro genere (id est pseudonymum) utendum est, ut fit in verbis comparabilibus, sicut apud Servium legimus "Ferri acies: bene addidit ferri, quia homonymum est acies." Et vide, quaeso, notam primam ab Andrea additam. Neander (disputatio) 00:27, 4 Ianuarii 2013 (UTC)Reply
Gratias tibi, Neander. Fontes tam bonons repperisti, ut nunc vocibus claris dicere possimus verbum esse pseudonymum. --Nicolaus Augurinus (disputatio) 01:36, 4 Ianuarii 2013 (UTC)Reply
Revertere ad "Pseudonymum".