Disputatio:Principia et parametra

Latest comment: abhinc 13 annos by Ioscius in topic apologia

apologia recensere

Care mi Iacobe, veniam mihi quaeso des tuas conlationes recensenti erasisse. Nimis sero noctu adumbrationem huius commentationis scripsi quare oblitus sum {{in progressu}}Nomen formulae mutavit --Grufo {{in usu}} in summa pagina includere. Difficultas est haec: permulti, nimis mea quidem sententia, omnibus verbis Chomskianis sine dubio plenaque idolotria adhaerent, quare sunt multae commentationes apud en: ... angli dicant twee... Exemplum head-initial/head-final est inter parametra proposita numerosa, et non habet rectum locum in lemmate. Gratias tibi rationem meam intelligenti abundanter ago! -- Ioscius 22:01, 20 Octobris 2010 (UTC)Reply

Quod erat convertendum: "a framework within generative linguistics in which the syntax of a natural language is described in accordance with general principles"
A Ioscio conversum: "hypothesis seu compages theoretica in disciplina linguisticae generativae, qua putantur generalia principia omnibus linguis communia esse."
A Iacobo conversum: "hypothesis seu compages theoretica in disciplina linguisticae generativae, qua syntax cuiuslibet linguae naturalis describitur secundum principalia generalia"
A Neandro conversum: visio doctrinalis in modum linguisticae generativae concepta, quae aditum praebet ad qualibet lingua naturali loquentium cognitionem syntacticam eiusque originem describendam." IacobusAmor 11:45, 26 Octobris 2010 (UTC)Reply
Mea sententia est problema in dicendo "convertendum". Commentatio est sine dubio compondenda, id quod scriptum est apud en: non est nobis (mihi saltem) sat... -- Ioscius 16:31, 26 Octobris 2010 (UTC)Reply

Altera apologia recensere

Iosci, initium rescripsi, nam credo P&P nimis "magna" esse, ut hypothesis loco habeatur. Et "compages" mihi nimis concreta videtur, quamquam "framework" = "compages" in nonnullis lexicis praebentur: credo enim id in illis sensu concreto, tectonico, fieri. Initium etiam idcirco rescripsi, quod, ni fallor, in P&P potius de acquisitione structurarum syntacticarum agitur quam de syntaxi describenda (quamquam profecto hoc vix alio modo fieri possit nisi describendà syntaxi). Si qua in re dissentias, quin hic rem disputemus. Valere iubens Neander 23:40, 25 Octobris 2010 (UTC)Reply

Rectius quidem rescripsisti, mi Neander, nullo pacto dissentio. Verba de "descriptione syntaxis" sunt vera a Iacobo scripta. -- Ioscius 07:52, 26 Octobris 2010 (UTC)Reply
Vide supra. IacobusAmor 11:48, 26 Octobris 2010 (UTC)Reply
Non puto eum quid falsi scripsisse, tu autem scilicet clarius. Sicut ipse dixit, modo convertit definitionem de en:.
Mihi quoque visa est "compages" nimis concreta et volui {{dubsig}} addere, nihilominus olim proderit habere en:Conceptual framework Latine aliquomodo conversam. Habesne animo titulum meliorem?
Sicut tibi dixi et te rogavi, sententiae tuae his de rebus syntacticis sunt mihi gratissimae, nam sum ego quidem ad initium meii studii. -- Ioscius 07:52, 26 Octobris 2010 (UTC)Reply
Revertere ad "Principia et parametra".