Disputatio:Pomacium

Latest comment: abhinc 8 annos by IacobusAmor in topic De titulo

De titulo recensere

"Sicera" est sine dubio origo verborum vernacularium cider, cidre, sidra sed id verbum Latinum, in fontibus quos perlegi omnibus, significationem latiorem habet, "potiones fortes quae non sunt vinum". Vide e.g. citationem Capitularis de villis de "siceratoribus" quam in notam nostram inscripsi. Verbum a nobis accipiendum "pomatium/pomaceum" esse suadeo. An movere oportet? Andrew Dalby (disputatio) 11:29, 6 Augusti 2015 (UTC)Reply

Moveatur! IacobusAmor (disputatio) 12:01, 6 Augusti 2015 (UTC)Reply
Revertere ad "Pomacium".