Disputatio:Parthenon
Latest comment: abhinc 11 annos by Andrew Dalby in topic Altera quaestiuncula: nomen Elginensis
Parthenon fuit pagina mensis Septembris 2014. |
Hae sculpturae [...] venitae sunt ad Museum Britannicum
recensereLegens illa supra scripta haereo, de quo infinitivo illud venitae sunt sit tractum. Me quaeso faciatis doctiorem. - Bavarese (disputatio) 19:27, 28 Decembris 2012 (UTC)
- Scio neque ego, Bavarese! Ob hanc rationem sententiam mutavi. Etiamnunc varias res addo et augeo.
- Lege, s.t.p., versionem meam a Pausania factam. Aut emenda, aut "cruces" hic indica. Gratias tibi ago. Andrew Dalby (disputatio) 21:52, 28 Decembris 2012 (UTC)
Quaestiunculae
recensere- "quam (sc. Athenam) populus Atheniensis suam defensorem credidit": Credo te defensorem scripsisse quia defenstricem, verbum insolitum, vitare voluisti. Quamquam defensor certe pro communi genere cedere potest, facere non possum, quin de alio moneam vocabulo, q.e.tutela, verbum per metonymiam etiam ad "tutricem" indicandam adhibitum. (Sed defensorem nolo reprehendere.)
- Ita, "defensorem" non amavi. "Tutela" ad mentem non venit, sed a te laete accipio. Andrew Dalby (disputatio) 19:04, 29 Decembris 2012 (UTC)
- "Gubernia Graeca recentiora ad revindicationem "marmorum Elginensium" seu Parthenonis, etiam hodie Londiniensis in Museo Britannico servatorum, se dedicantur": Hic aliquae res sunt, quas aut mutare velim aut non plane intellego. (1) Pro revindicatione puto simpliciter vindicatio dici (si omnino nomine verbali uti velimus); (2) sed si constructione se dedicandi utamur, dativo finali uti debeamus ("marmoribus sibi vindicandis se dedicant"); (3) quod ad syntaxin attinet, "Londiniensis" me fugit; (4) si recte intellexi, ego hoc fere modo dixerim: "Gubernia ... marmora Parthenonis seu "Elginensia", nempe Londiniensia etiam hodie in Museo Britannico servata, sibi [aut sua] vindicaverunt." Neander (disputatio) 14:35, 29 Decembris 2012 (UTC)
- "Londiniensis" e forma sententiae anteriori supervixit. Multo melius scripsisti. Andrew Dalby (disputatio) 19:04, 29 Decembris 2012 (UTC)
Altera quaestiuncula: nomen Elginensis
recensere- Suffixum -ensis, nisi fallor, ex loco, spatio, terra, regione usitate deducitur, sed Dominus Elgin, qui marmora abstulit, fuit persona historica; ergo melius marmora Elginiana ? (Nomen autem Elgin, regale burgum Scoticum et fortasse sedes eius tituli nobilitatis, suffixum -ensis recte gignere credimus.) Marmora de quibus conloquimur haud dubie ex homine, non ex loco, appellantur. IacobusAmor (disputatio) 15:05, 29 Decembris 2012 (UTC)
- De suffixo -ensis idem sentio. Elginiana, non male! Neander (disputatio) 18:12, 29 Decembris 2012 (UTC)
- Bene. Recte vides, Iacobe, me sensum geographicum "Elgin" inconsulte ad nomen hominis transtulisse.
- Alia menda sine dubio manent. Corrigite! Andrew Dalby (disputatio) 19:04, 29 Decembris 2012 (UTC)
- De suffixo -ensis idem sentio. Elginiana, non male! Neander (disputatio) 18:12, 29 Decembris 2012 (UTC)