de nomine recensere

En: habet duas paginas:

Redirectionem ad en:Fish sauce est en:Nuoc-mam.

Fr: habet duas quoque

Garum nectitur inter fr: et en: (et la:) fish sauce et nuoc-mam nectuntur inter en: et fr:

Habemus nos

Ergo sunt paginae tres, intervici nexus autem duo. En: caret nuoc-man, nos non caremus "fish sauce" quia garum scilicet id est... Nescio quod faciamus hic, si aliquid facere debemus... --Ioscius 21:22, 10 Ianuarii 2010 (UTC)Reply

Pro tempore moveo ad Nước mắm quia regula nostra est, si nomen Latinum non habemus, orthographia nativa uti. De paginis nescio an sit problema ... Haec res in Europa non fit; nomen igitur ex Asia reperimus (sed nesciocur Vietnamice potius quam Thai vel Tagalog vel Birmanice vel Malayane!) Andrew Dalby (disputatio) 21:31, 10 Ianuarii 2010 (UTC)Reply
Mea quidem sententia Nước mắm non est admittendum cum signis diacriticis, etenim nomen latinizatum est nuoc-mam, est verbum indeclinabile ut multa extant in latino (praesertim in Biblia). Igitur titulus symbolae est latine nuoc-mam, quod est vere latinum nomen.--Bruxellensis 13:03, 11 Ianuarii 2010 (UTC)Reply
Si nuoc-mam "est vere Latinum nomen", oportet fontem citare. Fonte Latino citato, nuoc-mam possumus accipere. Andrew Dalby (disputatio) 13:36, 11 Ianuarii 2010 (UTC)Reply
Do tibi igitur hunc textum latinum in quo legi verbum nuoc-mam, veste latina indutum: "Inde patet fabricationem gari conferri posse cum fabricatione illius condimenti, quod est maximo in usu apud Indosinenses hodiernos, quod "nuoc-mam" (liquorem piscium vocant). "Nuoc-mam" enim gignitur e maceratione piscium in salsura densa". Et hoc nomen reperitur in variis aliis locis eiusdem symbolae cuius auctor est Doctor Medicus Gaius Licoppe: "De vera natura gari", in commentariis quibus titulus Vox Latina, tomus 16, fasc. 60, anno 1980, p. 183. Ipse ego sarciens indices bibliographicos nonnullorum scriptorum neo-latinorum hic prima vice vidi hoc nomen nuoc-mam, tali modo exaratum. Igitur, o optime iudex, his lectis, decernas an nuoc-mam sit necne admittendum latine (quod non impediet quin pergam hoc liquamine, qualecumque sit eius nomen futurum, frui et gaudere). Sapiat tibi quoque.--Bruxellensis 13:59, 11 Ianuarii 2010 (UTC)Reply
Macte, amice! Symbolam Licoppianam ad bibliographiam meam alimentorum classicorum statim addo. Andrew Dalby (disputatio) 16:06, 11 Ianuarii 2010 (UTC)Reply

De tribus commentationibus apud Vicidata recensere

Denuo tres series commentationum sunt, i.e. d:Q18456374, d:Q545985, d:Q950470. Haec res accidit quia Iaponenses (soli omnium) tres commentationes de salsamentis e piscibus habent. Ex hac ratione, ut commentationem generalem nostram ad seriem commentationum generalium et utiliorum coniungam, tertiam commentationem apud nos sub nomine generali liquamen creo. Andrew Dalby (disputatio) 14:18, 30 Novembris 2020 (UTC)Reply

Revertere ad "Nuoc-mam".