Disputatio:Murmur (feles)

Latest comment: abhinc 1 diem by Grufo in topic Fons nominis Latini

Fons nominis Latini

recensere

@ΓΚΝΟΥ: Vertitne Donaldus P. Simpson (Cassell's Latin Dictionary) vocabulum Anglicum purr verbo “murmurilli”, an haec est tua interpretatio? --Grufo (disputatio) 17:14, 14 Novembris 2024 (UTC)Reply

@Iacobe: Habesne tu accessum ad Cassell's Latin Dictionary Donaldi Simpson? Quid dicit de murmurillo/purr? --Grufo (disputatio) 21:01, 14 Novembris 2024 (UTC)Reply
Pro Anglico purr (v.), Cassells (1968) murmurare praebet, sed purr (n.) deest. Cassells dicit vocabulum murmurillum esse 'a low murmuring' et in Plauto invenitur. Traupman (2007), pro Anglico purr (of a cat) (n.), murmur tantum habet. IacobusAmor (disputatio) 00:03, 15 Novembris 2024 (UTC)Reply
Gratias tibi ago, Iacobe. Mihi videtur murmurillum esse tantummodo ‘submurmuratio’, et in omnibus significationibus ad eius vicem adhiberi posse. Fortasse melius sit hanc paginam ad “Murmur (felis)” movere? Forcellini longa columna de murmure habet, ubi tamen nihil est de felibus, sed aliquid de nonnullis animalibus invenitur. Videatur ibidem etiam “submurmuratio”. --Grufo (disputatio) 13:19, 15 Novembris 2024 (UTC)Reply
Revertere ad "Murmur (feles)".