Disputatio:Montes Appalachiani

Latest comment: abhinc 3 annos by Lesgles in topic Nota subiuncta

Estne nomen huius montium iugi fonte aliquo confirmatum? Appalachianus mihi quidem admodum Anglicum resonat. Ceterum, geographiae huius regionis ignarus facere non possum, quin quaeram, num Apalataeus mons in Hofmanni Lexico universali ad eandem rem referatur. Neander (disputatio) 15:36, 20 Iulii 2020 (UTC)Reply

Nonne hic videtur? IacobusAmor (disputatio) 16:16, 20 Iulii 2020 (UTC)Reply
Ita vero. Qui adiectivum in contextu veteriore quaeret, hic in prima pagina commentationis videbit. Titulus operis ibi citati (Anglice scripti sed titulo Latino: 1870) est Musci Appalachiani, cuius exemplar hic habemus. Andrew Dalby (disputatio) 17:24, 20 Iulii 2020 (UTC)Reply
Hofmannum scriptori anonymo praefero, sed fons iste de muscis honestior esse videtur. Baudrand autem dicit "Apalachi Montes, Apalataeus Mons". Lesgles (disputatio) 17:35, 20 Iulii 2020 (UTC)Reply
Et ego in fontibus antiquioribus "Apalataeus mons" etc. nonnumquam reperio. An movere oportet? Andrew Dalby (disputatio) 17:42, 20 Iulii 2020 (UTC)Reply

Nota subiuncta recensere

Hac pagina verbum "oculatissimus" in nota subiuncta well known convertitur. Ego autem, notam non iam perlectam, mihi keen-eyed dixi. Quis erravit? Andrew Dalby (disputatio) 17:31, 20 Iulii 2020 (UTC)Reply

Ille scriptor erravisse videtur, mirum in modum, sed "cuiusvis hominis est errare". :) Lesgles (disputatio) 18:00, 20 Iulii 2020 (UTC)Reply
Revertere ad "Montes Appalachiani".