Disputatio:Memum
Demiror, qua ratione facta (et unde excerpta et cuius generis) sit vocabuli forma q.e. "mema". Dawkins, cum de "novo replicatore" rite nuncupando cogitaret, in animo habuit mimēma 'imitamentum; res per imitationem facta', neutrius generis vocabulum Graecum, quod Anglice "mimeme" reddidit. Apud amicos suos classicarum linguarum peritos se excusans primam syllabam de "mimeme" detraxit, ut vocem cum vocabulo q.e. "gene" 'genum' melius concinentem fingeret. Itaque, si eandem ac Dawkins rationem teneamus, nonne "memum" (ut "genum") dicere debeamus? Sin autem imitandi principium a Dawkinsio positum respiciamus, quin "mimema (-atis n.)" a Graeco sermone mutuatum accipiamus? (Vel si primá syllabá detractá "mema" dicere velimus, quin ut "mimema" coniugemus?) Denique restat, ut "meme" ab Anglico sermone mutuemur et aut indeclinabile esse aut ut "rete" coniugari statuamus. Hos versus scripsi, ne, si quid amplius de mimemate / memate / memo / meme scripserim, utique formá q.e. "mema, -ae f." repudiatá nimis praecipitanter egisse videar. Quid censetis? --Neander 17:39, 16 Martii 2010 (UTC)
- de:Mem aliud nobis etymon praebet: nomen derivatum esse vult a nomine Graeco "mnēmē" 'memoria', quae est feminini generis. Si hoc exemplum sequamur (cuius tamen fontem nescio), forma "mema, -ae f." minime repudianda sit, sed forma "meme, -es f." (declinatione Graeca adhibita) fortasse etiam anteponenda. --Fabullus 20:44, 16 Martii 2010 (UTC)
- Ceterum, "memum" Omnipaedista noster iam proposuit, ut hic legere potes. --Fabullus 21:27, 16 Martii 2010 (UTC)
- Quamquam meme, -es oculis mihi placet, sunt certae res, quae paululum reniti videntur. Hoc enim (meme a mneme) etymon haudquaquam ignoro, sed praetereundum esse censeo, quippe quod post et contra Dawkinsium propositum sit. Constat enim Dawkinsium auctorem esse vocabuli meme ac postea de re interrogatum dixisse se nihil de "mneme" scivisse. Quod cum ita sit, quin auctoritatem suae inventionis ipsi auctori concedamus? "M(n)eme" etiam a causa, cur Dawkins suum terminum technicum creaverit, aberrare videtur, nam dubium non est, quin de imitatione vel mimesi agatur. Quod ad "memum" attinet, scire velim, utrum Omnipaedista hanc formam alicunde excerptam rettulerit an ipse quasi obiter eam dixerit. Ipse quidem "memum" non plane repudio. --Neander 23:49, 16 Martii 2010 (UTC)
- Mihi quidem persuasisti "meme" Latine "memum" vertendum esse, etiamsi regulam non fingendi nostram infringere videtur, quia "memum" ad "genum" eandem rationem exhibet ac Anglice "meme" ad "gene", quam rationem omnes fere linguae conservant, velut Graeca etiam μιμίδιο et γονίδιο. --Fabullus 18:16, 1 Aprilis 2010 (UTC)
- Quamquam meme, -es oculis mihi placet, sunt certae res, quae paululum reniti videntur. Hoc enim (meme a mneme) etymon haudquaquam ignoro, sed praetereundum esse censeo, quippe quod post et contra Dawkinsium propositum sit. Constat enim Dawkinsium auctorem esse vocabuli meme ac postea de re interrogatum dixisse se nihil de "mneme" scivisse. Quod cum ita sit, quin auctoritatem suae inventionis ipsi auctori concedamus? "M(n)eme" etiam a causa, cur Dawkins suum terminum technicum creaverit, aberrare videtur, nam dubium non est, quin de imitatione vel mimesi agatur. Quod ad "memum" attinet, scire velim, utrum Omnipaedista hanc formam alicunde excerptam rettulerit an ipse quasi obiter eam dixerit. Ipse quidem "memum" non plane repudio. --Neander 23:49, 16 Martii 2010 (UTC)
De titulo huius paginae
recensereI believe that the English word “meme” should be treated like “phoneme”, “morpheme”, etc. Hence the Latin translation should be mema (gen.: mematis). --Grufo (disputatio) 16:56, 6 Aprilis 2023 (UTC)