Disputatio:Martius panis

Latest comment: abhinc 4 annos by Andrew Dalby in topic Martius panis sucidus vel sucosus

Martius panis sucidus vel sucosus recensere

Apud Plinium (Nat. hist. 27.133) smyrnion describentem legimus "radix [...] sucosa". Vox mihi plane falsa esse non videtur. --Bavarese (disputatio) 14:16, 12 Iulii 2019 (UTC)Reply

An quaestionem ponis, mi Bavarese? An dicis Martium panem non sucidum sed sucosum esse? Andrew Dalby (disputatio) 15:28, 12 Iulii 2019 (UTC)Reply
Hélas, Andrea, experientia doctus Martium panem tam sucidum quam sucosum esse credo itaque alterum pro altero scribere supersederi posse. --Bavarese (disputatio) 15:56, 12 Iulii 2019 (UTC)Reply
Nec Cassell's nec Traupman sucosus, -a, -um commendant, quod nomen L&S "post-Aug." appellant. IacobusAmor (disputatio) 17:55, 12 Iulii 2019 (UTC)Reply
Inter res fere spirituales navigamus. Contra post-Augustanitatem verbi q.e. "sucosus" ponere debemus specialitatem verbi q.e. "sucidus".
  1. sucidus (very rare: not in Cic.) ante Augustum a Varrone de lana (nuper tonsa, adipe nondum remoto), a Plauto de puella dicitur, atque post Augustum a variis auctoribus de eadem lana. Cf. verbum "sucido -are": cuminum, liquido quodam addito, sucidatur.
  2. sucosus (post-Aug.) ad pedem litterarum de pomis et radicibus, insuper de resina et vino (sapidioribus?). A liberto quodam, Petronii persona, homo dives sucosum esse dicitur.
Si resina et vinum "sucosa" dici possunt, cur non Martius panis? Similitudinem harum rerum, potius quam lanae nuper tonsae, acciperim. Suciditatem puellae, contra sucositatem divitis, haud pensare possum. Andrew Dalby (disputatio) 08:48, 13 Iulii 2019 (UTC)Reply
Revertere ad "Martius panis".