Disputatio:Ludus lacrossensis
Latest comment: abhinc 7 annos by Lesgles
Mea sententia "Ludus Lacrossensis" nomen est absurdum quod adiectivum "-ensis" formatum quendam locum indicat. At "lacrosse" numquam locus erat neque ludus venit e loco nomine "lacrosse." Dominus Traupman noster paulo piger liberque est in verba recentiora creando. Demiror unde nomen reppererit nisi ipse id finxit. Neque aptum est "ludus reticularum episcopalium" quod verbum non solum cacchinos movet sed dici non potest antequam lusus ipse perficitur! — 06:25, 18 Novembris 2015 172.8.232.78
- Quid igitur, amice, praeponis? An vis lacrosse ab Anglico mutuari? Pro ipso baculo crosse, fortasse lituus (vide Nicot)? Ludus litui? Lesgles (disputatio) 07:26, 18 Novembris 2015 (UTC)
Iam "crocia" proposui et paginam initio creavi sub illo titulo quam aliquis movit in hanc paginam. Ratio tamen adhuc restat hac in pagina.
- Consentio "crociam" bonum nomen esse, sed quia nemo hoc nomine re vera utitur, non debemus eam creare. Consentio etiam "ludum lacrossensem" absurdum esse. Quamquam "ludus reticularum episcopalium" etiam haud pulcrum est, nihilominus, ut mihi videtur, optimum est nomen verum huius ludi. Debemus ergo paginam ad hunc titulum movere, mea sententia. A. Mahoney (disputatio) 21:37, 24 Ianuarii 2017 (UTC)
- Consentio ego. Quamquam huius nominis gratia nunc episcopos in campos ludentes imaginor, Latinius tamen videtur quam ludus lacrossensis, qui in Lacrossa, quadam terra incognita, ludatur. Lesgles (disputatio) 08:29, 25 Ianuarii 2017 (UTC)