Disputatio:Lingua creola Haitiana

Active discussions

De genereRecensere

Cur in genere masculino? Fons unicus, qui invenitur, lexicon del Col est, ubi lingua creola. (Et categoriam linguae creoles => linguae creolae). Demetrius Talpa (disputatio) 04:32, 18 Ianuarii 2020 (UTC)

Sermo creolus? IacobusAmor (disputatio) 05:07, 18 Ianuarii 2020 (UTC)
Locutiones "creolus", "sermo creolus", "lingua creolis", "lingua creola" haud extra Vicipaediam reperiuntur (nisi male quaesivi), lexico Del Col excepto, sed quo fonte Del Col usus est? "Lingua creolica" semel saeculo XVIII legere possumus (vide p. 258). Andrew Dalby (disputatio) 08:38, 18 Ianuarii 2020 (UTC)
Ergo lingua + genus femininum non dubitatur. Inter creola et creolica eligendum est,
Etiam patois Iamaicanus inveni... Etiam si vocabulum Francogallicum patois cepimus, mihi videtur, ut id Latine generis neutrius sit, patois Iamaicanum? Demetrius Talpa (disputatio) 15:29, 18 Ianuarii 2020 (UTC)
Sed patois Francogallice est nomen masculinum? IacobusAmor (disputatio) 17:16, 18 Ianuarii 2020 (UTC)
Lingua Francogallica genus neutrum non habet. Pagina Theodisca "an das Patois" reperio. Sed admittere necesse est: perpaucas indicationes habemus. Andrew Dalby (disputatio) 17:18, 18 Ianuarii 2020 (UTC)

De genere patois consensio abest, — sit, ut est. Sed categoriam creoles movebo ad creolas, si nemo negabit. Cur non creolicas — bibliographia Munteriana vetustior est, quam lexicon del Col, sed labor lexicographi, qui 'in corpore vocabula comparat et aestimat, mihi gravior videtur. (Sed non urgebo, linguae creolicae possibiles sunt). Demetrius Talpa (disputatio) 14:12, 19 Ianuarii 2020 (UTC)

I, move. "Creolica" non amo.
Media pagina 230 habes unam inter antiquissimas citationes verbi creole. Anno fere 1685 locutor "bilinguis" de commilitonibus suis ad auctorem iter facientem dicit: "tu Latinam Portugallicam, illi Latinam creolam loquuntur" (verba e lingua Francogallica reddo). Haud ad rem -- da veniam -- sed volui hic rescribere! Andrew Dalby (disputatio) 15:47, 19 Ianuarii 2020 (UTC)
Gratias ago, facetus est locus. Multa macaronitatis genera sunt. Demetrius Talpa (disputatio) 21:13, 19 Ianuarii 2020 (UTC)
Revertere ad "Lingua creola Haitiana".