Disputatio:Liber Psalmorum

Latest comment: abhinc 7 annos by Andrew Dalby in topic De titulis

De titulis recensere

Cum creare coeperim novas paginas de psalmis, in titulis primis verbis usus sum, ut Andreas hic suaserat. Nunc autem reversus sum ad illam opinionem de utilitate titulorum numericorum. Nam sunt plures psalmi "Miserere," plures "Confitebor tibi," etc., et plura nomina eiusdem psalmi (e.g. "Sicut cervus" et "Quemadmodum cervus"). Nunc quidem propter enumerationes Graecam et Hebraicam tituli numerici quoque possunt esse ambigui, sed quia Iudaei, Protestantes, Catholicique hodierni (in Nova Vulgata) enumerationi Hebraicae favent, censeo nos idem facere posse. Utique redirectiones, paginae discretivae, etc. creandae sunt. Alii quid dicunt? Lesgles (disputatio) 10:42, 10 Februarii 2017 (UTC)Reply

Si novas paginas de psalmis creare vis, optime! Ambiguitatem primorum verborum non observavi: ergo si titulos numericos utiliores esse censes, te consuetudinem mutare paginasque iam creatas movere suadeo. Andrew Dalby (disputatio) 12:23, 10 Februarii 2017 (UTC)Reply
Revertere ad "Liber Psalmorum".