Disputatio:Lacuna (mare)

Latest comment: abhinc 10 annos by Viator in topic lacus marinus

Non dubito, quin homo Latinus verbum "Palus marina" intellegat. Quare autem "Lacuna" delenda sit non intellego - est verbum usitatum, quod idem ac palus vel lacus valet. Etiam pro hodierno "laguna" / "lagoon" adhibitur (forsitan "lacunae salsae", sed certe hic J.M. Lancisius: Opera varia in unum congesta et saepius. Etiam Jose Juan del Col (Diccionario Auxiliar ESPAÑOL-LATINO ... 2007) lacunam pro Hispanico laguna ponit.--Utilo (disputatio) 10:56, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

Recte dicis, amice, qua pro causa nonnullos addidimus fontes. Verbum palus Anglice = 'swamp, marsh, bog, fen,' sed lacunae in Oceano Pacifico non sunt paludosae. Vide despectum in atollum Atafu:
Atafu.
Aqua omnino est mare ipsum; nihil proprietatum "swampy, marshy, boggy, fenny." IacobusAmor (disputatio) 12:28, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
Bene fecisti, Iacobe amice! Titulus quidem "Palus marina" non iam aptus est. Propono, ut ad titulum priorem (lacuna) redeatur.--Utilo (disputatio) 14:05, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
"Lacuna" non sufficit addendm est, ut autumo, "maris", ut antea feci. Sic Lancisius quem citas "secundo, quod lacuna maris Superior".--Viator (disputatio) 14:47, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
Quod fieri potest (et Lancisius in glossa fecit), non necessario tamen, ut cum apud alios, tum Lancisium ipsum intra textum videtur.--Utilo (disputatio) 15:04, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

Exemplar e Lucretio recensere

Exemplar e Lucretio quod dedisti perperam esse videtur, ibi etenim non loquitur de lacunis maris sed terrae ad terrarum motuum causas monstrandas ! (Lucretius, De rerum natura, 6:552 :
.... quae ratio terrai motibus extet
..... ventosis undique plenam
speluncis, multosque lacus, multasque lacunas
in gremio gerere"--Viator (disputatio) 15:13, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

Exemplaria e Georgicis recensere

Etiam exemplar e Georgicis 1:117 quod affers non quadrat. Ibi "lacuna" est idem ac "canalis" ad paludes desicandas :

quique paludis
collectum humorem bibula deducit arena
...
unde cavae tepido sudant humore lacunae

Itidem versus 3, 365, attinet ad lacunas sive stagna in terra quae hieme gelu rigescunt :

et totae solidam in glaciem vertere lacunae

--Viator (disputatio) 15:29, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

Falsi amici recensere

Mea sententia, verba "lagoon" et "laguna" sunt "falsi amici" verbi latini "lacunae" quod multa genera scrobum describere valet. vadum sive palus marina Igitur inveniendum est quibus verbis Latini "lagoon" nuncupaverint. Gratulor tibi pro locis inveniendis. Vale optime.--Viator (disputatio) 15:48, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

Vadum maris recensere

Fortasse vadum maris magis quadrat cum "lagoon" : "vadum, locus in mari aut fluvio, ubi parum aquae, multum arenae est" Vergilius : I, 129-130 Aeneis --Viator (disputatio) 16:01, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

Vadum a lacuna maris sive lacu maritimo distinguendum esse mihi videtur. Interdum genus vadi (Anglice: Shoal, Theodisce: Nehrung) lacunam efficit.--Utilo (disputatio) 18:35, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

Lacuna ??? recensere

Mea sententia addendum est "maris". Nemo dicere potest : "Vado ad lacunam Venetianam" hoc est "I am going to the hole of Venice". Quid putas ?--Viator (disputatio) 17:16, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

Certe dici potest, si contextus sermonis patet. Plurima verba omnium linguarum (non solum lacuna) polysema sive ambigua sunt.--Utilo (disputatio) 18:06, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
multa verba ut recte dicis e contextu pendent sed quid sibi vult "ire ad lacunam Venetianam" , ad canalem, ad "liddo" ut aiunt, ad scrobem quandam? Verbum rectum inveniendumst ut mihi videtur.--Viator (disputatio) 18:29, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

lacus marinus recensere

Hoc verbum minus aptum esse videtur, quod lacus marinus est pars maris Imbrici (in luna siti).--Utilo (disputatio) 18:04, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply

Me corrigere debeo: vide Orbis antiquus ex tabula itineraria ...--Utilo (disputatio) 18:21, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
etiam alia exempla sunt, non solum in luna, sed "lacus maritimus" praeferendumst.--Viator (disputatio) 18:27, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
Assentio.--Utilo (disputatio) 18:31, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
Gratulor tibi pro tuis exquisitis indagationibus. Si vis propono tibi ut titulum mutes in "Lacus maritimus". Vale optime.--Viator (disputatio) 18:37, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
Nolim denuo mutationem facere, antequam etiam alii quid ipsis videatur attulerunt.--Utilo (disputatio) 19:09, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
Recte mones.--Viator (disputatio) 19:37, 16 Aprilis 2014 (UTC)Reply
Revertere ad "Lacuna (mare)".