Disputatio:Ion
Quomodo in latinam vertere electric charge? Litteraturam de electromagnetismo latine scriptam nescio. --Mafrius 19:54 sep 1, 2005 (UTC)
- Verbum quod est charge de voce gallo-latina "carrica" provenit. Sed eo quod non sit Classicae Latinitatis nonnulli Neolatinistae proponere solent "onus electricum." --Iustinus 20:10 sep 1, 2005 (UTC)
Orthographia quorumdam verborum in hac scriptura non esse rectissime mihi videtur. Cur ionizare et alia verba littera z Romana rara sed non s scribuntur? Auctoritatis Anglicae linguae Civitatum Americae Unitae causa? Praeterea non intellego formam grammaticalem ionta: ea esse translitteratio e Graeca pura videtur; sed lexicon Latinae novae editio librariae editoriae vaticanae ( formavit: ion, -onis, m. Fortasse aliquis nos adiuvet in hac re? --Cornu 12:10, 20 Septembris 2006 (UTC)
- Hae ambo saepe rogantur. Ergo:
- De ionte, vide Disputatio Usoris:Mycēs#ionis vs iontis. Fortasse melius est -on -onis, sicut nunc pro protone neutrone etcetera accipiuntur, sed ion iontis haud figura ficta est. Invenitur in nonnullis fontibus, et re vera vox pacta est ante alias, ex ipso participio illo
- De -izo, equidem Lexicon Latinum Lewis & Short, versione interretiali, nobis numerat 47 verba temporalia cum suffixu -izo, 46 cum -isso (sed non omnia a fontibus graecis), et denique 37 cum -iso (Sed ex his, re vera, nullum exemplum perspicuum huius suffixus invenio, nisi unum, nempe pytiso). -izo, igitur, cum zeta, haud quaquam Americanismus est, immo, si quid omnino, Graecismus potius est! Sed omnino licet, immo decet -izo scribere, et me iudice optime ita scribitur.
- --Iustinus 16:21, 20 Septembris 2006 (UTC)
Electrontum, &c.
recensereCare 201.170.102.240, usor ignote, quid significat hoc verbum arcanum? In commentario Electron, legimus lemmata "Electron (-onis, n.), etiam electronium (-i, n.)." IacobusAmor 11:57, 26 Augusti 2011 (UTC)