Disputatio:Hizbullah
Latest comment: abhinc 10 annos by Mattie in topic Orthographia
De voce "Dominus"
recensereGuillelmus Tyrensis, qui de eadem regione scripsit, saepe pro regibus, imperatoribus etc. hac voce usus est; ego autem in pagina Vicipaediana supervacaneam esse credidi! Sed fortasse erro ... Andrew Dalby (disputatio) 15:47, 15 Iunii 2008 (UTC)
- Conatus sum titulum nobilitatis Arabicae سيد sayyid sic Latine reddere, fortasse parum feliciter. Quod in mente habeo in commentatione de (Domino) Hasan Nasrallah paullo amplius explicare. Mihi quidem videtur hoc pari modo atque Anglicum Sir vertendum esse. Quid censetis?--Ceylon 19:45, 15 Iunii 2008 (UTC)
Orthographia
recensereAit commentatio: "Hizbullah (Arabice: حزب الله ḥizbu-llāh 'factio Dei'), quae etiam Hezbollah, Hisbollah, aliter scribitur..." Suntne fontes formas "Hezbollah" et "Hisbollah" Latine corroborantes, aut an hae orthographiae, ab Arabico paulum aberrantes, modo ex alia lingua scripta Vicipaedia elatae sunt? Mattie (disputatio) 21:45, 16 Augusti 2014 (UTC)