Disputatio:Historia Franciae

Latest comment: abhinc 3 annos by Andrew Dalby in topic An movenda?
Insigne Vicipaediae Historia Franciae fuit pagina mensis Iulii 2016.

An movenda? recensere

"Historia Francogallica" non est error, sed "Historia Franciae" proponitur hac ratione: Verbo "Francogallica" apud Vicipaediam de lingua (in Francia et alibi adhibita) uti solemus, non de civitate; verbo "Francia" de civitate utimur ("Gallia" enim apud nos de provinciis antiquis tantum intellegitur); haec pagina de illa regione, quae hodie ad civitatem Franciae pertinet, disserit, neque de regione olim Gallia appellata, neque de regione ubi Francogallice loquuntur. Andrew Dalby (disputatio) 13:02, 28 Maii 2020 (UTC)Reply

Recte mones! Quamvis in hac pagina exaranda olim nomine "Francogallica" uti ratus sim ea ratione, ne forte cum historia gentis Germanicae Francorum confundatur, tamen causis a te oblatis tibi assentior paginamque movendam esse censeo! Autokrator (disputatio)

Revertere ad "Historia Franciae".