Disputatio:Gulielmus III (rex Angliae)

Latest comment: abhinc 12 annos by Andrew Dalby in topic Nomen insolitum

Nomen

recensere

'Gulielmus'? Mallem eum vocare Guillelmum aut Wilhelmum (ut in versibus illis: Wilhelmus van Nassouwe...). Ipse 20:44, 3 Februarii 2007 (UTC)Reply

Vide s.v. Gulielmus. Nomen quod est William, Wilhelm etc. plurimis figuris ad Latinitatem adaptatur, et mos solitus noster est ea forma uti qua ipse homo (quoad sciscitari potest) usus est. Quod autem ad reges attinet, res est variis causis aliquanto magis involuta. Non habeo pro certo quae forma maxime idonea sit huic commentationi, sed nisi habes bonum argumentum cur hacce commentatione, alia figura alii praeponenda sit, ego malim Gulielmum dicere. --Iustinus 21:26, 3 Februarii 2007 (UTC)Reply
Illud dixi quia ista forma nominis, "Gulielmus", aliquantulo rarior, aut mihi quidem insolita esse videbatur; tum autem nescio quare eo nomine uti non deberemus, sicut dicis. Dum igitur tibi consentiam, fortasse operis pretium esset (sed magni operis) omnia ea, quae ab illo rege aut de illo rege Latine edita sunt diligenter perscrutari. Ipse 21:50, 13 Martii 2007 (UTC)Reply

Nomen insolitum

recensere

Hoc nomen delevi una cum nota subiuncta: "Guilielimus Henricus D[ux] G[ubernator] Princeps Auriacus Guilielimus Henricus D G Princeps Auriacus | William III, 1650-1702 apud www.nmm.ac.uk Lectum 26 Iulii 2008". Fons nondum in eo loco reperitur; credo etiam textum aut erroneum aut mendose apud nos refertum. "D.G." enim in titulis nobilitatis "Dei Gratia" saepius indicat. Orthographiam "Guilielimus" falsam censeo. Andrew Dalby (disputatio) 17:06, 9 Maii 2012 (UTC)Reply

Revertere ad "Gulielmus III (rex Angliae)".