Disputatio:Gandershemium

There are no discussions on this page.

Huius paginae ignarus Bad Gandersheim creavi. Suadeo, ut pagina Gandersum ad Bad Gandersheim redirigat. --Schulz-Hameln (disputatio) 08:16, 26 Novembris 2012 (UTC)[]

Hmm, sic possumus facere, sed mihi videtur nomina varia Latina exstare. Nonne oportet nomen Latinum "optimum" vel dilectissimum seligere? Andrew Dalby (disputatio) 09:41, 26 Novembris 2012 (UTC)[]
Fortasse male intellegi et Xaverius iam id quod postulare voluisti effecit? Andrew Dalby (disputatio) 09:44, 26 Novembris 2012 (UTC)[]
Optimum est, quod unam paginam nunc habemus. Ut fortasse iam animadverteris, conlationes de communibus Germanicis compono. Itaque constituendum est, an nominibus Latinizatis utamur. Id e.g. in communibus Franciae mihi fieri non videtur.--Schulz-Hameln (disputatio) 16:10, 26 Novembris 2012 (UTC)[]
Sed in Francia oportet facere; Helveticus autem paginas semi-automatice creat, fontibus Latinitatis nondum repertis. Iam Usor:Leonellus Pons et Usor:ThbdGrrd aliqua communia Francica ad vera nomina Latina moverunt. Andrew Dalby (disputatio) 16:51, 26 Novembris 2012 (UTC)[]
Nunc celeritatem, qua Helveticus paginas componit, comprehendo. :-)--Schulz-Hameln (disputatio) 06:23, 27 Novembris 2012 (UTC)[]
Ita! Helveticus valde industrius est: exstant 36,000 communia Franciae. Sed quisque suo modo encyclopaediam auget. Ego simili modo interdum paginas de rebus cognatis confeci, nominibus Latinis nondum repertis, e.g. oppida Angliae meridianae. Vide Giuelam: ego sub nomine "Yeovil" creavi; Usor:Alex1011 mox nomina Latina repperit, e quibus "Giuela" accepimus, "malum oppidum" reiecimus! Sed si fontem fidelem ab initio habemus, sine dubio melius est sub nomine Latino creare. Andrew Dalby (disputatio) 13:00, 27 Novembris 2012 (UTC)[]
Revertere ad "Gandershemium".