Disputatio:Familiae imperiales Sinarum

Latest comment: abhinc 4 annos by AristippusSer in topic Vocabulum dynastia

Fontes nominum?

recensere

Habemus attestationes nominum Cim, Cin, Mim? Proprie dicuntur [kim], [kin], [mim]? IacobusAmor (disputatio) 21:32, 20 Iunii 2020 (UTC)Reply

Puto esse quae data apud Ludovici XIV academiae regiae de rebus Sericis librum (Praefatio ad Tabulam Chronologicam Sinicae Monarchiae, tabulam p. 36) nomina, ignoro autem quomodo ab iis quicumque librum composuerunt sint enuntiata; fortasse, cum sermo plerorumque eorum nativus Gallicus esse videretur sive Francus, propius ferre [sĩ], [sĩ], [mĩ] huiusque modi nescioqua enuntiatione dixerunt. At haud multum putabam nostra res huius generis interesse, cum encyclopedistae (encyclopediurgi?) tantum operam daremus huicce Vicipaediae neque linguistici... Aristippus Ser (disputatio) 22:31, 20 Iunii 2020 (UTC)Reply
(Nota: Immo est auctor libri nominati Philippus Couplet Soc. Jesu. Aristippus Ser (disputatio) 23:26, 20 Iunii 2020 (UTC))Reply

Vocabulum dynastia

recensere

Pro "dynasty," Cassell's nobis monet "use phrase with domus (e.g. domus Flavia). In Traupman, "dynasty" = domus regnatrix et locutio "under the Flavian dynasty" = potiente rerum Flavia domu. Ambo dictionaria habent dynastes (Cassells: 'ruler, prince'; Traupman 'ruler, (Eastern) prince'), sed ambobus libris vocabulum dynastia caret. IacobusAmor (disputatio) 21:42, 20 Iunii 2020 (UTC)Reply

Equidem locutio non est a me electa de qua loqueris; ego saltem et mihi eam placuisse dico quae apud Traupman datur et ipse ea uti solere, erant tamen paginae iamdudum permultae in quibus "dynasty" in "dynastia" redditum esse videatur, nec dubium aberat mihi utrum oporteret has ut mendosas omnes emendare annon. At si et tibi aliisque bona Latinitate insignibus auctoribus maiore opere liqueat placere, tum libentius hoc secundum praecepta lexicorum fecero. Aristippus Ser (disputatio) 22:31, 20 Iunii 2020 (UTC)Reply
De verbo "dynastia" evitando cum aliis consentio. Hoc verbum fortasse in nostris titulis aliquibus diutius manet quia incerti sumus quomodo (Latinitate classica) hanc rem dicere. Unde Traupman locutionem "potiente [sic?] rerum Flavia domu" repertus est? Si "Flavia domu" apud Google quaeris, nihil reperis. Apud Matthaeum, versione Vulgata, "domus Israhel" lego, sed an de successione principum patrilineali loquitur, incertus sum. Ultra lexicographos scholasticos, ultra scriptores Biblicos, ubi iustum verbum classicum reperire possumus? Confiteor: nondum scio!
"Unde Traupman locutionem "potiente [sic?] rerum Flavia domu" repertus est?"—Apud Tacitum hic legitur (domo, non domu, vocabulum Traupmanianum). IacobusAmor (disputatio) 14:03, 21 Iunii 2020 (UTC)Reply
Gratias tibi ago! "Flavia domu" secundum Traupman quaesivi; "Flavia domo" igitur non repperi. Rem monstravisti. "Domus", sicut "familia", accipi certe licet. Textus est Taciti, Historiarum 2.101. Andrew Dalby (disputatio) 16:05, 21 Iunii 2020 (UTC)Reply
Vocabulum potienti aliquantulum rarum videtur. IacobusAmor (disputatio) 14:10, 21 Iunii 2020 (UTC)Reply
Ego usque adhuc, si titulum huius generis creare volui, "(familia)" praetuli: "domus" enim ad pedem litterarum est aedificium, non grex hominum. Sed si re vera "domus" sensu quaesito a scriptoribus adhibetur, bene. [Sicut Iacobus supra monstravit.] Andrew Dalby (disputatio) 13:05, 21 Iunii 2020 (UTC)Reply
An iam antea fontes verbi "familiae" hoc sensu quaesiverim, haud memini. Hodie repperi apud Tacitum (Historiae 2.48). Otho princeps de se oratione obliqua loquitur: "post Iulios Claudios Servios se primum in familiam novam imperium intulisse". Cur non de "familiis" tam Sinensium quam Romanorum loquimur? Andrew Dalby (disputatio) 15:57, 21 Iunii 2020 (UTC)Reply
Recte dixistis ambo, porro accedit quod et Philippus Couplet, cuius liber ut fons primaria sit datus, de familiis imperialibus locutus est neque domibus nec dynastiis. Attamen “domus” quoque “regnatrices” puto non omnino invenustam esse locutionem. Tacitus quidem hac quoque est usus, cum de educatione Tiberi Neronis, hoc est Germanici, scribebat, Ann. 1.4,
“hunc et prima ab infantia eductum in domo regnatrice...”
Quare haud mihi incongruens ea videtur ad Seres principes adplicata. Ego autem nunc paginas mutabo duabus his utens locutionibus, quod consentire vos videmini, nisi quis iam melius invenire verbum possit. Aristippus Ser (disputatio) 16:59, 21 Iunii 2020 (UTC)Reply
Revertere ad "Familiae imperiales Sinarum".