Disputatio:Dies internationalis hominum qui abierunt
Latest comment: abhinc 5 annos by Bavarese in topic exstinctus/disparitus
exstinctus/disparitus
recensereMutationem proximam factam haud probabilem esse iudico. Disparere verbum intransitivum est. Sicut ergo nemo disparetur, sed disparet, ita, ut ego quidem puto, nemo disparitus esse potest, sed disparuit. --Bavarese (disputatio) 16:26, 31 Octobris 2019 (UTC) --Bavarese (disputatio) 16:26, 31 Octobris 2019 (UTC)
- Verbum "exstinctus" in errorem inducere censeo. "Disparitus" non solum in Victionario eo sensu video, sed etiam aliter. Sed maiori scientiae libenter cedam. Sigur (disputatio) 16:54, 31 Octobris 2019 (UTC)
- (Pauca addo, quae iam prius scripsi quam pagina mota est.) Maiorem scientiam mihi non affirmo; sumus omnes servi modesti linguae amatae. (Et 'servi' etiam eo sensu, quo magistrum Almae Matris meae, et peritissimum quidem rerum Latinarum, olim audivi dicere: "Machen wir uns doch nichts vor! Noch Ciceros beschränkteste Dienstmagd hatte von Latein mehr Ahnung als wir alle miteinander.")--Bavarese (disputatio) 17:28, 31 Octobris 2019 (UTC)