Disputatio:Die Kluge (Orff)
Latest comment: abhinc 9 annos by Andrew Dalby
Credo hanc eandem esse atque Die Kluge. Nisi fontem citare possumus pro "Illa callida", oportet movere. Andrew Dalby (disputatio) 13:07, 16 Decembris 2014 (UTC)
- Est Die Kluge. Fontem nominis non habeo. Primo ego verti in Illa Prudens, tum dubius an apte, in Illa Callida. Moveas quaeso, ut tibi placet. Observandum autem est titulo latino denuo mutato nomen quoque virginis in pagina usitatum adaptandum fore. - Quid autem de inscriptionibus latinis aliarum fabularum fratrum Grimm, e. g. in pagina Fratres Grimm enumeratarum? Fontibus carentes quo movendae sint? Bavarese (disputatio) 16:16, 16 Decembris 2014 (UTC)
- Iam diu statuimus titulos textuum, in linguis vernacularibus scriptorum, retinendos esse (nisi iam alibi versio Latina divulgata sit). Possumus versionem nostram Latinam post titulum offerre -- haec lectoribus nostris utile erit -- sed semper titulum "verum" praeponere. Si in paginis iamdudum scriptis res aliter factas reperis, corrigere oportet, mi Bavarese. Vide si vis VP:TNP#Libri et arte facta. Andrew Dalby (disputatio) 17:04, 16 Decembris 2014 (UTC)