Die Kluge ('Callida') est opera musica a Carolo Orff annis 1941 et 1942 composita et primum Francofurti ad Moenum die 20 Februarii 1943 acta. Toto orbe terrarum in scenam producta in acceptissimis operibus Caroli Orff numeratur.

Orff in libellum huius operae a se ipso factum unam e fabulis Fatrum Grimm nominatam De callida rustici filia (Theodisce Die kluge Bauerntochter) deprompsit.

De fabula

recensere

Olim rusticus in agro regis mortarium aureum repperit. Ignarus rerum confestim id regi apportaturus erat iucundum exspectans praemium. Filia autem sententiam regis callide imaginabunda patrem admonuit, ne hoc mortarium pistello carens (non enim repertum est) illuc perferret: Certe illum istud pistellum frustra quaeritantem fide derogata eum insimulaturum esse inventum furto subduxisse. Sed nihilominus rusticus securus sui mortarium deportavit et sicut praedictum incunctanter a rege in carcerem coniectus est. Tunc — in eo puncto temporis opera incipit — verborum filiae memor iugiter infortunium suum deplorans clamitat: 'Heu! Utinam filiae credidissem! Heu ei utinam credidissem!' (theodisce: Oh, hätt' ich meiner Tochter nur geglaubt! Oh, hätt' ich ihr geglaubt!) Rex isto clamore audito de factis certior factus filiam tam callidam iubet sibi afferri. Tribus aenigmatibus virgini propositis feliciterque enarratis patrem emittit et filiam in matrimonium ducit.

Aliquantulo temporis peracto asinarius agaso regem adit iudicium postulans, quia pullus asini sui iuxta mulum natus a tribus hominibus vagabundis sibi ademptus et mulioni traditus sit. At rex impatiens recusat, ne iustam sententiam dicat: Ubi ista bestia bruta iacuerit, ibi iure maneat! Postero autem die asinarium in foro videt piscantem. Is rogatus, quidnam illic faciat, respondet revolutum esse mundum: hominem in arido piscantem non magis absurdum esse quam mulum pullum nascentem. Subito regi subit neminem nisi Callidam suam fuisse auctricem huius spectaculi insoliti. Iratus eam expellit addita permissione secum portandi, quod habeat oculissimum. Post ultimam ergo cenam communem mulier regem potione somnifera consopitum in arcam condit et tamquam oculissimum suum secum in domum patriam asportat.

Rex cum experrectus sit, calliditatem Callidae callidissimae admiratus placabilem se praestat. Sed haec callidam se tantum simulavisse confitetur, nam, hisce verbis ludum finiens, nullus homo callidus esse simul et amare in hoc mundo potest (theodisce: „Klug sein und lieben kann kein Mensch auf dieser Welt").

Hac fabula prudenti perque lepida Orff inter alia — nota bene! — anno 1943 demonstrat eum, qui potestatem possideat, nequaquam eo ipso dominum etiam iuris esse.

dramatis personae

recensere
Persona Genus vocis Primi cantores, 20 Februarii 1943
(Conductor: Otto Winkler)
Rex baritonus Rudolf Gonszar
Rusticus bassus Emil Staudenmeyer
Callida Rustici filia supranus Coba Wackers
Custos carceris bassus Emil Staudenmeyer
Asinarius tenor Oskar Wittazscheck
Mulio baritonus Günther Ambrosius
Primus Vagabundus tenor Emil Seidenspinner
Secundus Vagabundus baritonus Paul Kötter
Tertius Vagabundus bassus Herbert Hesse

Bibliographia

recensere
  • Alberto Fassone: Carl Orff. Libreria Musicale Italiana, Lucca 2009, ISBN 978-88-7096-580-3.
  • Sabine Henze-Döhring, Orffs „Die Kluge“. In: Thomas Rösch (ed.): Text, Musik, Szene – Das Musiktheater von Carl Orff. Symposium Orff-Zentrum München 2007, Schott, Mainz 2015, pp. 83-95. ISBN 978-3-7957-0672-2.
  • Andreas Liess: Carl Orff. Idee und Werk. Editio nova. Goldmann, München 1980, ISBN 3-442-33038-6.
  • Thomas Rösch (ed.): Text, Musik, Szene – Das Musiktheater von Carl Orff. Symposium Orff-Zentrum München 2007, Schott, Mainz 2015, ISBN 978-3-7957-0672-2.
  • Werner Thomas (ed.): Carl Orff und sein Werk. Dokumentation, vol. V: Theatrum Bavaricum, Schneider, Tutzing 1979, ISBN ISBN 3-7952-0294-9.
  • Werner Thomas: Das Rad der Fortuna ─ Ausgewählte Aufsätze zu Werk und Wirkung Carl Orffs. Schott, Mainz 1990, ISBN 3-7957-0209-7.
  • Werner Thomas: Orffs Märchenstücke. Der Mond ─ Die Kluge. Schott, Mainz 1994, ISBN 3-7957-0266-6.