Disputatio:Cratum

Latest comment: abhinc 8 annos by Andrew Dalby in topic Nomen

Nomen

recensere

Nomina "Castellum Equitum" et "Castrum Kurdorum" non reperio: sunt fortasse versiones hodiernae nominum Francogallici recentioris et Arabici mediaevalis? Nomina varia Latina repperi, e quibus aut Crach scriptorum rerum gestarum, aut Cracum documentorum mediaevalium seligere possumus. Andrew Dalby (disputatio) 15:47, 25 Februarii 2016 (UTC)Reply

Nomen Latinum vetus castelli nescimus. Appellatio usualis a saeculo 20 est Krak des Chevaliers, sicut etiam apud Unesco. Krak vel Cracum sine adiectivo non unum aedificium singulare significare potest, et nullum nexum historicum com urbe Craco invenio. Nomen Latinum Castellum Equitum ad hoc per hanc paginam Vicipaedianam traductione ab Krak des Chevaliers (verbum bilinguale Syrico-Francicum) dedi.Vanosilo (disputatio) 19:14, 25 Februarii 2016 (UTC)Reply

Dicis "nomen Latinum vetus castelli nescimus", sed nomen variis orthographiis iam citavi. Textum operis Deschamps apud situm Gallica difficile esse legendum admitto! Ergo rescribo verbatim et longius id quod ibi lego ego. Deschamps e fontibus de castello Crac des Chevaliers nomina tam Latina quam Francogallica mediaevalia enumerat:
"En voici la preuve tirée des pièces du Cartulaire général des Hospitaliers, publiée par Delaville le Roulx:
"1128: Cratum. 1142 et 1145 actes de cession du château à l'Ordre de l'Hopital: Cratum, et "Willelmus de Crato" vassal du comte de Tripoli et seigneur de cette forteresse. 1169, 1170: Crat. 1179: Cratum. 1188: Gragchus Hospitalis [nota Andreae: vide et infra]. 1199: Cratum. 1203: Crat. 1218: Cratum. Vers 1239: Crac. 1243: Crac. 1247: Crat. 1252: Crectum. 1255: Cracum. 1262: Crac. 1263: Cracum. 1263: Grat et Crat. 1267: Crat. 1268: Cratum. 1275-1277: Crat.
"Les manuscrits des Chroniques il est vrai portent fréquemment Crac, mais la forme Crat s'y rencontre aussi: Raoul de Caen: Crach. -- Dans Guillaume de Tyr on trouve: Crac, Crhac et Crach ... [etc.] "
Supra sub anno 1188 nomen refert haud pulchrum sed Latinum "Gragchus Hospitalis". Id pro certo citatur ex epistola Terrici praeceptoris Templariorum ad Henricum regem Anglicum, cuius verba plena legere potes "Gragchus+Hospitalis"&source=bl&ots=fcH2GFNIW_&sig=kXrb921QDI_reghD8zx-JlbquR0&hl=en&sa=X&ved=0ahUKEwi60LLy15PLAhXJ2xoKHeU3DfsQ6AEIKDAC#v=onepage&q=%22Gragchus%20Hospitalis%22&f=false hic p. 646 linea 4 ff.. Terricus ambo castella, quibus nomen "Krak" vel "kerak" datum est, eadem sententia enumerat:
"... adhuc etiam resistunt Saladino Gragcus montis regalis, et mons regalis, et Saphet templi, et Gragchus Hospitalis, et Margatum, et castellum Blancum, et terra Tripolis, et terra Antiochiae. ..."
Quo lecto, non iam "nomen Latinum vetus castelli nescimus" dicere potes, sed fortasse "nomina Latina nimis multa scimus"! Re vera eligere oportet, sed nomen novum haud necesse est fingere. Andrew Dalby (disputatio) 20:21, 25 Februarii 2016 (UTC)Reply
Gratias ago tibi.
Quoniam iam paginam Cracum habemus urbis Italiae, nomen castelli Syriae Cratum eligere licet? Vanosilo (disputatio) 21:14, 25 Februarii 2016 (UTC)Reply
Hmm, recte mones. De urbe Italiae nescivi ego! Re vera "Cratum" apud Deschamps orthographiam veteriorem esse discimus, et propius ad nomen Arabicum mediaevale quod "castrum Kurdorum" significavit. Tibi consentio. Andrew Dalby (disputatio) 21:20, 25 Februarii 2016 (UTC)Reply
Revertere ad "Cratum".