Cratum[1] aut apud rerum gestarum scriptores Crach[2] (Francogallice olim Le Crac de l'Ospital,[3] tempore nostro Krak des Chevaliers; Arabice قلعة الحصن Qalʿat al-Ḥuṣn) est castellum mediaevale in Syria.

Cratum vulgo Krak des Chevaliers Syriae.
Cratum bombis afflictum.

Ab anno 2006 inter UNESCO Mundi Hereditas numeratur.

Aedes nunc bello civile in Syria devastata est.[4][5][6]

HistoriaRecensere

Montem qui super planitiem Akkar et viam ad litus maris et urbem Tarabulum iacet anno 1031 Amiralis urbis Homs communivit. Vetus loci nomen Castrum Kurdorum fuit.

Anno 1099 equites occidentales Prima Expeditione Sacra castellum aedificandum coeperunt. Ab anno 1110 arx Comitatus Tripolitani fuit, sed 1142 comes Tripolitanus eam Ordine Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani dedit qui post duo terrae motus 1170 integraliter? novum magnum munitionis opus efficit.

Arx nova turrim, capellam, portam magnam, salam fortem moeniaque et ingentem bastionem post annum 1200 constructam continet. Baibars Sultanus Aegypti Syriaeque anno 1271 castrum exercitu Mamelucano expugnare iussit.

Annis ab 1927 ad 1947 Francia a Confoederatione Nationum Syriam protegit et castellum Cratum servavit.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. "Cratum" (1179, 1199, etc.), "Cracum" (1255, 1263) et orthographiae aliae permultae in documentis Latinis: Deschamps (1937) p. 500
  2. "Crach": Radulphus Cadomensis, Willelmus Tyrensis, Marinus Sanutus. Aliis aliter: Deschamps (1937) p. 500
  3. Deschamps (1937) p. 494
  4. Hereditas Syriae in angustia.
  5. De pugnis in monte Castelli Equorum apud diurnarium Der Standard die 21 Martii 2014.
  6. Castellum bello damnis affectum.

BibliographiaRecensere

  • Andaloro, Maria, Roberto Cassanelli, Anna Contadini, et al. 2000. La Méditerranée des Croisades: Collectif sous la direction de Roberto Cassanelli. Lutetiae. ISBN 2-85088-149-X.
  • Biller, Thomas, ed. 2006. Der Crac des Chevaliers: Die Baugeschichte einer Ordensburg der Kreuzfahrerzeit. Ratisbonae. ISBN 3-7954-1810-0.
  • Deschamps, Paul. 1934. Les châteaux des croisés en Terre Sainte: Le Crac des Chevaliers: Etude historique et archéologique. Lutetiae.
  • Deschamps, Paul. 1937. "Les deux Cracs des Croisés." Journal asiatique 229: 494–500. Textus apud Gallica.
  • Deschamps, Paul. 1964. Terre Sainte Romane. Lutetiae.
  • Jaroslav Folda, Pamela French, et Pierre Coupel. 1982. "Crusader Frescoes at Crac des Chevaliers and Marqab Castle." Dumbarton Oaks Papers 36: 177–210.
  • Voisin, Jean-Claude. 2000. Le Temps des forteresses en Syrie du nord: VIème-XVème siècles. Beryti.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Equitum spectant.