Disputatio:Cognovit Dominus qui sunt eius

Latest comment: abhinc 12 annos by Neander

Habetne lingua graeca nullum pronomen reflexivum, vel ad quem spectat hic 'avtou' (eius)? Teutonice legitur: Deus cognovit suos (die Seinen). Teutonius (disputatio) 11:33, 12 Iulii 2012 (UTC)Reply

Probe dicis, amice, Anglice quoque (his own); et haud sciam an "Dominus cognovit qui sint sui" sit melius, sed Hieronymus ipse ut videtur "Dominus cognovit qui sunt eius" in Vulgata scripsit. Fortasse necesse est pronomen reflexivum in verbum esse condita ad hunc qui spectare, contra ad Dominum, et "Dominus cognovit qui sint sui" Anglice sit 'The Lord knows those who are their own'. Ergo, eius rectus, sui hic falsus est. IacobusAmor (disputatio) 12:19, 12 Iulii 2012 (UTC)Reply
Locutiones non creavi, mi Teutoni, sed e textibus Novi Testamenti reproduxi. Sicut iam scis, nec NT Graecum nec Vulgata Latina linguis classicis utuntur sed communibus et vulgaribus. Vulgata Latina insuper est versio ad pedem litterarum facta.
In lingua Graeca classica pronomen reflexivum est "heautos -ou". Andrew Dalby (disputatio) 12:03, 12 Iulii 2012 (UTC)Reply
Fortasse etiam simplicior est: Dominus enim quoque scit, qui sint eius (Diaboli scilicet)! Teutonius (disputatio) 12:33, 12 Iulii 2012 (UTC)Reply

Hieronymus, in hac sententia Latine conversa — quod ad pronominis usum attinet — non videtur a classicae linguae norma decedere. Textus enim Graecus (Ἔγνω Κύριος τοὺς ὄντας αὐτοῦ) participium praesens verbi 'esse' (ὄντας) habet. Hieronymus pro hac forma, quae Latinae classicae deest, sententiam relativam substituit (syntaxi quidem paulum Graecissans). Itaque non est, cur Cognovit Dominus (eos) qui sunt eius non bonae Latinitatis sit. Sin autem verbo ὄντας omisso sine sententia relativa rem explicuisset, dubium non est, quin Cognovit Dominus suos dixisset. Neander (disputatio) 13:47, 12 Iulii 2012 (UTC)Reply

Revertere ad "Cognovit Dominus qui sunt eius".