Disputatio:C-command
Latest comment: abhinc 14 annos by Ioscius in topic affinitas
affinitas
recensereIosci, dubito, an arbor tua filias et filiolas exponens rem ipsam apprehendat. Cum "c-command" affinitate advocatá definire vis (quod satis rectum mihi videtur), fac respicias, quid affinitas reapse significet. Modestinus iuris peritus haec fere de affinitate dixit: "Adfines dicuntur viri et uxoris cognati. Adfinium autem nomina sunt socer, socrus, gener, nurus, noverca, vitricius, privignus, privigna, glos, levir..." (Dig. 38.10.4) etc. Itaque affinitas videtur esse relatio matrimonialis. Si vero "c-command" alias quoque relationes comprehendat ac solum syntacticas, valde gaudeam (quamquam syntaxis Chomskianae proprium esse videtur de se sola dicere, item ac in mathematica quoque res se habent). Neander 16:18, 27 Septembris 2010 (UTC)
- Gratias, mi Neander. Etiam Traupvir notat affinitatem esse matrimonialem.
- cognatione non malim uti in rebus linguistics, cum de verbis cognatis solemus dicere; consanguinitas mihi videtur nimis ad corpora viva spectare; relatio sensu classico non satisficit. Fortasse ergo comparatio? -- Ioscius ∞ 17:06, 27 Septembris 2010 (UTC)
- Coniunctio ? ¶ 'In syntax, c-command is a relationship between nodes in parse trees' = C-command in syntaxi est cuniunctio nodorum arborum explicationis ? IacobusAmor 17:21, 27 Septembris 2010 (UTC)
- Non sum fautor simplicitatis lemmatis Anglici. Sunt multae coniunctiones, c-command est una ex multis praecipua. Praeterea te notabis nexum en:Parse tree redirigere ad en:Concrete syntax tree. Fortasse oportet et nos habere ambo Arbor syntactica concreta et Arbor syntactica abstracta.-- Ioscius ∞ 17:31, 27 Septembris 2010 (UTC)
- Coniunctio ? ¶ 'In syntax, c-command is a relationship between nodes in parse trees' = C-command in syntaxi est cuniunctio nodorum arborum explicationis ? IacobusAmor 17:21, 27 Septembris 2010 (UTC)