Disputatio:Bacchae

Latest comment: abhinc 17 annos by Andrew Dalby in topic De virgulis ponendis

Bacchae fuit pagina mensis Decembris 2007.

De virgulis ponendis

recensere

Quanam ratione, o usor 88.112.96.91, credis te textum facere meliorem, cum virgulas a me positas tam pertinaci studio mutas? De prima sententia agitur: "... ultimum documentum tragoediarum classicae quae dicitur aetatis nobis traditarum." Primum classicae quae dicitur aetatis sine ulla virgula scripsi; deinde tu virgula addita classicae, quae dicitur aetatis scripsisti; quod ego invicem syntactice perperam esse arbitratus in classicae, quae dicitur, aetatis mutavi; quod tu denique rursus in classicae, quae dicitur aetatis mutasti. Quia huiusmodi duella e lege Vicipaediana sunt vetita, te rogo: quam habes rationem? Si elocutionem "mediae quae dicitur aetatis" vel sim. per Google petieris, minime aut rarissime quidem "mediae, qui dicitur aetatis" scripta invenies, nam aut "mediae quae dicitur aetatis" aut "mediae, quae dicitur, aetatis" scribi solet. --Neander 00:32, 8 Decembris 2007 (UTC)Reply

Virgulam minime utilem removi. Usoribus anonymis suadeo et conventum aperire et, inter multas imperfectiones Vicipaediae, alium quid emendare! Andrew Dalby (disputatio) 08:28, 8 Decembris 2007 (UTC)Reply
Revertere ad "Bacchae".