Disputatio:Aurelianum

Latest comment: abhinc 4 annos by Andrew Dalby in topic Movenda

non delendam puto istam paginam, quia utilis est ad nomen Romanum huius Francogalliae urbis cognoscendum!! SZL

I added some ınformation. --Roland2 08:48, 21 Martii 2006 (UTC)Reply
De Romano nomine 'Aurelianum dubitandum est, quod Caesar in Commentariis (lib. VII ac VIII) hanc urbem gallico nomine Cenabum, solum vocat. Censeo Cenabum praesertim utendum, Aurelianum autem servandum est, quare pagina redirectionis (ab Aurelianum ad Cenabum, vel contrario modo) scribenda. Nescio porro quo fonte Aurelia utitur, et dubio hoc nomen utilis sit.--Verbex 18:26, 17 Octobris 2006 (UTC)Reply

Movenda recensere

Ego quoque de Aureliano dubito. Apud Romanos antiquos Genabum/Cenabum, deinde Aurelianensis urbs vel Civitas Aurelianorum,[1] apud Hofmannum Aurelia, nomen nostri temporis fortasse usitatissimum. Lesgles (disputatio) 15:32, 13 Februarii 2015 (UTC)Reply

Verbex (supra) "Aureliam" reiecit, "Cenabum" suasit quia "Aurelianum" nomen Romanum esse negavit (sed erravit, si en:wiki res veras dicit). Quibus fontibus dicis "Aureliam" nomen esse usitatissimum? Hofmannus enim de urbibus Francicis fons est utilis sed non optimus.
Dioecesis est "Aurelianensis". Incolae sunt "Aurelianenses", e.g. Reginaldus Aurelianensis. Inter fontes Francicos hic (in indice Thuani) habes "Aurelianű" i.e. "Aurelianum", hic "Aurelia", hic "Aureliae", hic (fonte fortasse recentissimo) "Genabum (?), puis Aurelianum" ... Non dico te erravisse, sed haud iam scio si movere oportet. Andrew Dalby (disputatio) 16:45, 13 Februarii 2015 (UTC)Reply
Recte dicis; aliquando Hofmanno nimis fidem facio; nunc incertus sum. Aliquos fontes addidi; fortasse aliquis plus investigare poterit. Lesgles (disputatio) 16:07, 16 Februarii 2015 (UTC)Reply
Scire debuimus urbe Cenabo a Caesare deleto in ruinis iacebat usque in annum fere 274. Eo anno, eodem fere loco Aurelianus urbem novam suam condidit. Paginam novam de Cenabo incipere volo. Andrew Dalby (disputatio) 17:49, 12 Maii 2019 (UTC)Reply
Revertere ad "Aurelianum".