Disputatio:Aula Palatina

Latest comment: abhinc 9 annos by Andrew Dalby in topic Nomen

Nomen

recensere

"Aula Regia Constantini" nullum, "Aula Constantina" perpauca, "Aula Constantini [Magni Imperatoris]" satis multa per Google reperio (sed nescio an omnia hanc aulam referunt). Debemus fontem nominis citare. Andrew Dalby (disputatio) 09:08, 22 Septembris 2013 (UTC)Reply

Salve, ipse quoque de propria nuncupatione cunctatus sum. Accuratius Aula Palatina, quod apud Anglicam Vicipaediam inveni, nuncupanda esse videtur nisi sodales Anglici falluntur. Testamento huius nominis praeterea esse paginam interretialem aedificii Theodisce conscriptam mihi quidem videtur. (http://ekkt.ekir.de/trier/884.0.html). Spero autem me interrete perscrutantem alia testimonia nominis inventurum esse.

Tamen nomen Aulae Palatinae accuratione carere puto idcirco quod ubi collocata sit aut cuius imperatoris praecipua sedes fuisset non delineatum est. Deliberandum est adhaerentiane ad nomen historicum an perspicuitas in hac pagina nominanda praevalere deberet. --Autokrator (disputatio) 14:56, 22 Septembris 2013 (UTC)Reply

Vicipaediani futuri aliter fortasse censebunt. Ego autem, fontibus nominis "Aula Palatina" usus, pro tempore moveo. Andrew Dalby (disputatio) 11:46, 5 Aprilis 2015 (UTC)Reply
Revertere ad "Aula Palatina".