Disputatio:Ars Romana (medium aevum)

Latest comment: abhinc 1 annum by Utilo in topic "Opus romanum"

Disputatio ex pagina Ars Romanica translata recensere

"Opus romanum" recensere

Eadem locutio in fontibus mediaevalibus de aedificiis et ornamentis adhibetur: "opus romanum", neque "architectura romana" neque "ars romana": vocibus enim Latinis, si recte intellexi, ars et architectura indivisibiles sunt. Ergo, si separatim de aedificiis et ornamentis loqui volumus (sicut lectores fortasse postulant) quid facere? An Opus romanum (architectura) et Opus romanum (ars)? Nescio ... Andrew Dalby (disputatio) 09:14, 17 Aprilis 2020 (UTC)Reply

Valde censeo hanc paginam movendam esse, et mihi placet dvissionem quam propones, sed 'meo cum petaso archaeologi', opus romanum mihi proximum ad opus caementicium, opus africanum &c videtur, ita malo opus romanum pro architectura.--Xaverius 09:48, 17 Aprilis 2020 (UTC)Reply
Ut mihi quidem videtur, „ars Romana“ et „ars Romanica“ distinguendae sunt non solum re sed etiam verbo (sicut et habemus duas categorias diversas). Licet vox „ars Romanica“ nova sit, tamen his diebus in usu est (vide exempli gratia situm Ars Romanica vel librum Formositas Romanica). Mihi legenti „Ars Romana“ nihil aliud esse videtur quam ars Romanorum antiquarum. Quam ob rem etiam vox "opus Romanum", quamvis sit in litteris mediaevalibus, mihi parum clara videtur. Scribimus saeculo XXI pro lectoribus hodiernis.--Utilo (disputatio) 07:41, 23 Iulii 2020 (UTC)Reply
Delevi suasionem movendi (Suademus haec pagina ad "Ars romana" moveatur), quod commentarius Ars Romana de arte Romanorum antiquorum disserit.--Utilo (disputatio) 07:31, 2 Augusti 2022 (UTC)Reply
Revertere ad "Ars Romana (medium aevum)".