Disputatio:Alexander Lukašenko

Latest comment: abhinc 10 annos by Lesgles in topic Movi, sed ...

Movi, sed ...

recensere

Ad similitudinem lemmatis movi, sed si rursus ad Alexander Łukašenka movere suadetur, non abnuo! Andrew Dalby (disputatio) 15:44, 16 Septembris 2014 (UTC)Reply

Secundum ISO, Belorussice Lukašenka, Russice Lukašenko. Fortasse nobis oportet scriptura Belorussica uti; ł autem Polonicam non congruentem censeo; solum in hoc alphabeto desueto apparuit. Fortasse Alexander noster Gerashchenko opinionem praebere vult? Lesgles (disputatio) 20:07, 17 Septembris 2014 (UTC)Reply
Lukašenko est translitteratio e linguis Russica et Ucrainica. Quia Lukašenko ipse ut plurimum Russice, non Albarussice, loquitur, et nomen familiae eius originem Ucrainicam habet, modum scribendi cum o finali praeferendum esse puto. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 16:05, 18 Septembris 2014 (UTC)Reply
Bene! Lesgles (disputatio) 17:59, 18 Septembris 2014 (UTC)Reply
Revertere ad "Alexander Lukašenko".